Charter Document - 02870159
Charter Number: | 02870159 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Commission |
Date: | 1311 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus permissione Divina [] dilectis filiis [] decano ecclesie nostre Eboracensis et [] officiali nostro Eboracensis salutem graciam et Benediccionem Dudum in ecclesia nostra Ripon visitacionis officium excercentes comperimus quod Johannes filius Branci Sarraceni canonicatum et prebendam de Thorp in ipsa ecclesia occupans per literas surrepticias et alias minus canonice est adeptus eosdem quodque non est clericus nec pro clerico se gerit sed esse dicitur conjugatus et licet quidam sub umbra sui hominis fructus et proventus ad canonicatum et prebendam eosdem spectantes perceperint et percipiant idem tamen Johannes aut alias suo nomine redificia ad ipsos spectancia ruine jam exposita reficere non curavit nec alia onera ipsi beneficio incumbencia supportare que tam in visitacione predicta quam sepius antea clamor et fama nostris auribus nunciarunt et quod non sine cordis amaritudine proferimus vulgo publice predicatur quod non aliter presumitur idem Johannes esse canonicus nisi ex eo tantum quod quidam sub umbra nominis ipsius Johannis fructus et proventus beneficii predicti percipiunt et asportant Volentes itaque ex officii nostri debito super hiis et quibusdam allis in visitacione nostra compertis procedere contra ipsum eundem Johannem super premissis fecimus peremptorie coram nobis ad judicium evocari quod decimo quinto die mensis Januarii proxima subsequentis in ecclesia nostra Cathedrali Beati Petri Eboracensis personaliter compareat com nobis vel [] commissariis nostris super premissis et aliis quibusdam articulis salutem anime sue contingentibus de quibus ipse pre ceteris novit melius veritatem responsurus ac de veritate dicenda super hiis juraturus facturusque ulterius et recepturus quod justicia suadebit prout per ejusdem citacionis auctoritate facte certificatorium quod vobis mittimus liquere poterit manifeste De vestris igitur circumspeccione et industria plenius confidentes vobis conjunctim et divisim in dicto negocio et illud contingentibus ad cognoscendum procedendum pronunciandum diffiniendum et exequendum prout justum fuerit committimus vices nostras cum cohercionis canonice potestate Valete Dat apud Cawode vj Id Januar Anno gracie MCCC decimo et pontificatus nostri quinto