Charter Document - 02870158
Charter Number: | 02870158 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1310 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus [] dilecto filio ballivo nostro Rypon salutem graciam et benediccionem Quia capellam quamdam infra manerium nostrum de Rypon de novo construere intendimus tempore oportuno tibi injungimus et mandamus quatenus de lapidibus calce et aliis ad construccionem ipsius capelle necessariis provideas et ad idem manerium nostrum quam cito comode poteris ipsa facias cariari Stabulum eciam infra dictum nostrum manerium existens quod reparacione intelleximus indigere competenter reficere non omittas necnon et de victu Henrici de Preston servientis nostri apud Otteleye per nos in brevi deputandi ordines et cum ibi venerit eidem liberari facias competenter Hec tamen omnia supradicta juxta visum et ordinacionem domini Roberti de Conyers militis fieri volumus et mandamus Vale Dat apud Cawod vij Kaln Januar pontificatus nostri anno quinto