Charter Document - 02870141

Charter Document - 02870141


Charter Number: 02870141
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1309
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Vestre igitur dominacioni reverentissime significamus per presentes quod dictum Ricardum de Donecastr in corporalem possessionem prefati hospitalis Beate Marie Magdalene de Rypon cum pertinenciis juxta mandati vestri tenorem inducere nequivimus pro eo quod dominus Nicholaus de Bondegate capellanus possessioni dicti hospitalis incumbit ex collacione nostra legitime sibi facta quia quidam Patricius de Brafferton qui custodiam dicti hospitalis obtinuit ex collacione bone memorie Thome Eboracensis archiepiscopi predecessoris nostri ejusdem Patricii perpetuo possidendam prout in dicti predecessoris nostri literis patentibus eidem super hoc confectis plenius continetur dictum hospitale dudum postquam a celebris memorie domino Edwardo quondam rege Angl patre vestro temporalia archiepiscopatus predicti recepimus pure sponte et libere in nostris manibus resignavit Quod quidem hospitale cum suis juribus et pertinenciis universis sic vacans per resignacionem Patricii antedicti prefato domino Nicholao contulimus intuitu caritatis prout semper hactenus predecessores nostri dictum hospitale tanquam spirituale et perpetuum beneficium conferre personis idoneis consueverunt Conservet vos ecclesie et populo suo Deus per tempora longiora Dat apud Wylton viij Id Febr Anno gracie MCCC octavo

Source (click image below to view full size)