Charter Document - 02870135

Charter Document - 02870135


Charter Number: 02870135
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1308
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilectis filiis capitulo nostro Rypon salutem graciam et benediccionem Quam sit indecens et absurdum in domo Domini negociaciones et mercimonia rerum venalium excercere Evangelica testatur veritas exemplum nostri edocet Salvatoris et canonica prohibent instituta Nuper siquidem nostram Rypon ecclesiam visitantes inter cetera comperimus quod in ipsa ecclesia nonnulli sue salutis immemores contra vestras et ministrorum vestrorum inhibiciones expressas passim et publice in Divinam offensam et ecclesie in honestatem et animarum suarum dispendium rerum venalium excercere commercia non verentur Volentes igitur quod ecclesia nostra predicta non spelunca latronum non pergula sive stacio mercatorum ubi sepius decepciones mendacia et perjuria committuntur set domus Domini quam decet per omnia sanctitudo ac locus sacrificiis celestibus et oracionibus fidelium deputatus ab inhonestate predicta expers habeatur decetero et juxta sui capitis institucionem primariam Divino cultui mancipetur vobis mandamus in virtute obediencie et sub pena districcionis canonice firmiter injungentes quatinus singulis diebus Dominicis et festivis auctoritate nostra palam et publice inhibere curetis ne quis in dicta ecclesia negociaciones aut commercia rerum venalium quarumcunque decetero excercere presumat sub pena excommunicacionis majoris quam in omnes et singulos contrarium facientes legitima monicione premissa per vos vel aliquem a vobis specialiter deputandum vice nostra publice et solempniter volumus et precipimus promulgari Ad hujus autem rei evidenciam pleniorem Constitucionem salubrem felicis recordacionis domini Ottoboni quondam in sancta Romana ecclesia tituli Sancti Adriani diaconi Cardinalis et Apostolice sedis in Anglia legati ad perpetuam rei memoriam editam vobis transmittimus presentibus interclusam ut ex inde cunctis liqueat evidenter quod nostris et aliorum prelatorum incumbit humeris ipsam Constitucionem facere per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari Valete Dat apud Otteleye xxiij die Augusti Anno gracie MCCC octavo et pontificatus nostri tercio

Source (click image below to view full size)