Charter Document - 02870124

Charter Document - 02870124


Charter Number: 02870124
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Reply
Date: 1306
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f73r)

Charter:

Hujus igitur auctoritate mandati vestre benigne paternitati noti fico quod die sabbati proxima post festum Sancti Dionisii ult[ima] preteritum fuerunt quinque vel sex anni elapsi per dominum Thomam quondam Eboracensis archiepiscopum predecessorem vestrum de dicto hospitali subito fui ejectus et tempore dejeccionis mere in dicto hospitali dimisi totam vesturam bladi et fami integram de tribus carucatas terre et pratorum ad ipsum hospitale spectancium in autumno proxima precedente dictum festum provenientem excepto semine quod seminatum fuit in terra dicti hospitalis inter dictum autumnum et dictum festum Sancti Dionisii et exceptis decem quarteriis bladi que expendidi eo tempore de dicta vestura in necessariis meis et liberacionibus serviencium Dimisi eciam omnia redificia et nemora in bono statu inconsumpta et bene reparata Dimisi insuper eo tempore quo sic fui ejectus in dicto hospitali xxvj boves bonos pro carucata precii cujuslibet xvj solidos et sex decem vaccas cum uno tauro precii cujuslibet ix solidos et vij vitulos et iij boviculos duorum annorum ij jumenta bona precii cujuslibet xvj solidos et quinque pultros videlicet jumenta trium annorum precii cujuslibet vj solidos viij denarios et triginta tres porcos cum suibus et apris sed cujus precii fuerint nescio quia aliqui fuerunt duorum annorum et aliqui unius anni Item duas bonas carrectas novas et bene ferratas et duas bigas quarum una fuit ferrata et alia non Item tres carucatas cum ferris et aliis instrumentis pertinentibus ad easdem Item tria plumba in formis sita iij bona olla aenea cum tribus urceolis Item duas patellas et utensilia lignea quam plurima necessaria in botellaria coquina et bracina dicti hospitalis Dimisi insuper unum Missale Legendam Gradale et alios libros sufficientes in capella dicti hospitalis cum vestimentis necessariis ad eandem et unum feolum de cristallo pulcrum cum reliquiis Beate Marie Magdalene Item meremium valoris xl solids et amplius et ancas et gallinas quam plures apud Mulwath insuper quos nescio Item dimisi mappas tuellas necessarias pro quolibet custode moram in dicto hospitale faciente Omnia bona predicta ad manus Patricii de Braferton qui michi in dicto hospitali successit devenerunt et penes eum remanserunt nulla indentura super illis per me nec nomine meo facta Que vero bona vel quot unusquisque custos post se in dicto hospitali dimittere teneatur ignoro nec potui super hoc hucusque certiorari Sed credo quod quilibet custos tenetur statum hospitalis meliorare et promovere secundum facultates ipsius custodis quando illud hospitale dimittit Valeat vestra paternitas reverenda per tempora longa cum salute

Source (click image below to view full size)