Charter Document - 02870119
| Charter Number: | 02870119 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appointment |
| Date: | 1306 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 7 (f74r) |
Charter:
Willelmus permissione Divina [] dilectis in Christo filiis militibus libere tenentibus servientibus prepositis et ministris nostris omnibus et singulis per ballivum et libertatem nostram Rypon constitutis salutem graciam et benediccionem Quia de industria et fidelitate dilecti et fidelis nostri Stephani de Bella Aqua plenius confidentes ipsum Ballivum nostrum Ripon et libertatis ejusdem cum omnibus suis membris constituimus per presentes vobis mandamus quatinus eidem in omnibus que predictas ballivum et libertatem cum membris suis quibuscunque contingunt sitis intendentes prompcius ut ballivi ita quod vestram promptitudinem possimus merito commendare In cujus rei testimonium literas nostras sibi fieri fecimus has patentes Valete Datum apud Wilton xvj Kalendas Novembri Anno gracie Millesimo CCC sexto et pontificatus nostri primo
