Charter Document - 02870112
| Charter Number: | 02870112 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Relaxation |
| Date: | 1306 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 7 (f70v) |
Charter:
Suo decano Ripon salutem [] Cum illis nimirum sint fructus ecclesiastici subtrahendi quibus ecclesiastica communio denegatur tibi mandamus quatinus omnes fructus et proventus hospitalis Beate Marie Magdalene Ripon ubicumque existentes auctoritate nostra sequestres et sub arto custodiri facias sequestro ita quod Patricius de Brafferton custos ejusdem hospitalis per se vel per alium de hiis nullatenus intromittat donec de absolucione ejusdem qui majoris excommunicacionis sentencia auctoritate curie nostre Eboracensis innodatur sit nobis notorie facta fides Deducas tamen stipendiis et expensis necessariis pauperum et infirmorum commorancium in eodem Que per te interim discrete volumus ministrari sicut de eis in eventu sub tuo periculo volumus respondere Vale Datum apud Munketon iiij Kalendas Octobri pontificatus nostri anno primo
