Charter Document - 02870111

Charter Document - 02870111


Charter Number: 02870111
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus permissione Divina Eboracensis [] dilecto in Christo filio domino Rogero Swayn canonico Ripon salutem [] Meminimus nos alias ad inquirendum de certis articulis statum hospitalis Beate Marie Magdalene Ripon et Patricium de Braffreton nuper custodem ejusdem contingentibus nostras vobis literas direxisse verum quia ex certificat orio vestro comperimus quod predicto Patricio denunciatum non erat ut inquisicioni hujusmodi interesset nos ob hec et alia tunc omissa ad inquirendum per viros fide dignos nulli suspectos in quo statu idem Patricius predictum hospitale tempore ingressus sui receperat et in quo statu illud dimiserit et que bona et cujus valoris tam ibi quam apud Moulwath et locis aliis ad ipsum hospitale spectantibus post cessionem seu rei signacionem Jacobi de Cimiterio remanebant que bona et ad quantum valorem dictus Patricius ad prefatum hospitale attulerat que eciam bona nunc in hospitali et locis aliis supradictis seu tempore amocionis dicti Patricii existencia sint dicti Patricii qualiter et quo jure que eciam hospitalis predicti necnon que bona custos ejusdem hospitalis in ipso et locis ad illud spectantibus post se dimittere teneatur utrum eciam dictus Patricius de bonis suis propriis ad dictum hospitale allatis in redificiorum ejusdem construccione seu refeccione aut reparacione quicquam necessario vel utiliter apposuerit seu ipsum alias meli oraverit qualiter et in quanto necnon ad liberandum et al locandum eidem Patricio bona sub sequestro nostro existencia que legitime dicuntur esse sua vel aliena ita quod petenti cuilibet respondeat de eisdem illis que ad sustentacionem hospitalis predicti remanere debeant denunciata eidem Patricio seu ipso citato legitime quod inquisicioni hujusmodi certis die et loco quos ad hoc duxeritis assignandas intersit personaliter si sua viderit interesse vobis iterata tamen potestate cohercionis canonice committimus vices nostras Nos vero de die recepcionis presencium denunciacionis seu citacionis facte et quicquid feceritis in premissis certificetis quam cecius commode poteritis per vestras literas vestro et con testificancium nominatim expressorum sigillis signatas harum seriem continentes Valete Dat apud Cawod v Kaln Octobr Anno gracie MCCC sexto et pontificatus nostri primo

Source (click image below to view full size)