Charter Document - 02870105
| Charter Number: | 02870105 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appointment |
| Date: | 1303 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f207v) |
Charter:
Thomas Dei gracia [] dilectis in Christo filiis [] capitulo nostro Ripon salutem graciam et benediccionem Procuratore domini Johannis de Saracenis de Urbe concanonici vestri et prebendarii prebende que fuit olim domini Johannis de Beningword in ecclesia Rypon [ut] accepimus conquerentem quod nonnulli sunt defectus domorum ad dictam prebendam spectancium qui de bonis dicti predecessoris sui de jure deberent refici et suppleri propter quod vobis mandamus quod omnia bona dicti domini Johannis de Beningword tam in pecunia quam rebus aliis ubicunque et penes quoscunque existencia sequestretis et sub arto teneatis sequestro donec per visum bonorum hominum dicti defectus sufficienter fuerint emendati ut saltem dicto procuratori vel domino suo satisfactum fuerit de eisdem quos si dictus procurator voluerit per vos taxari volumus denunciato prius executoribus testamenti dicti defuncti quod hujusmodi taxacioni intersint si sibi viderint expedire Valete Dat apud Munketon v Kaln Novembr pontificatus nostri anno quarto
