Charter Document - 02870103

Charter Document - 02870103


Charter Number: 02870103
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1303
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 6 (f207r)

Charter:

Dilectis in Christo filiis [] capitulo nostro Ripon salutem graciam et benediccionem Procuratorem Johannis Brante Saraceni de Urbe concanonici vestri et illos quibus partem fructuum et proventium prebende de Thorp vendidit permittatis libere colligere fructus prebende ejusdem et salvo reponere sequestro nostro in ipsis ad quorumcunque manus devenerint in suo robore nihilominus firmiter duraturo Quod sicut inde respondere volueritis absque nostro speciali mandato nullatenus relaxetis Valete Datum apud Blydam viij Idus Septembr pontificatus nostri anno quarto

Source (click image below to view full size)