Charter Document - 02870079

Charter Document - 02870079


Charter Number: 02870079
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1301 - 1302
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Thomas Dei gracia [] dilectis in Christo filiis [] capitulo nostro Ripon salutem graciam et benediccionem Veniens ad nos Johannes natus nobilis viri Brante Saraceni de Urbe ad prebendam que fuit domini Johannis de Beningword in nostra Ripon ecclesia virtute gracie et provisionis apostolice sibi debitum ut asseruit a nobis petiit humiliter se admitti Et cum inter ipsum Johannem et partem magistri Thome de Malton incumbentis de prebenda predicta coram nobis orta fuisset materia questionis tandem partes predicte ordinacioni nostre quatenus ad prebendam predictam se totaliter submiserunt Et nos ob reverenciam sedis apostolice et domini nostri domini Bonifacii pape viij cujus mandatis volumus sicut tenemur in omnibus humiliter obedire quanquam propter raciones diversas videbatur a multis quod predictus Johannes ad prebendam antedictam non debebat admitti Duximus ordinandum quod prefatus magister Thomas dictam prebendam resignaret quam eciam procurator suus ejus nomine habens ad hoc sufficiens mandatum in nostris manibus resignavit Nosque predictum Johannem ex ordinacione nostra admisimus ad eandem et ab illa magistrum Thomam amovimus supradictum Quocirca vobis mandamus quatinus eundem Johannem in fratrem et concanonicum admittentes sibi vel procuratori suo ejus nomine stallum in choro et locum in capitulo racione prebende hujus debita assignetis in persona ejusdem Johannis modo consueto quod vestrum est ulterius exequentes Valete Datum apud Lanum xviij Kaln Febr pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)