Charter Document - 02870076
| Charter Number: | 02870076 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Urging |
| Date: | 1301 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f233v) |
Charter:
Suo [] ballivo Ripon salutem graciam et benediccionem Quia dilecto in Christo filio Patricio de Brafferton custodiam hospitalis Beate Marie Magdalene Ripon vacantis cum omnibus suis pertinenciis suo obtinendam perpetuo contulimus intuitu caritatis tibi mandamus quatinus ipsum in corporalem possessionem ejusdem hospitalis inducas Volumus eciam quod idem Patricius hospitale Sancti Johannis Ripon in bono statu custodiat quousque aliud a nobis super hoc aliud habuerit in mandatis Vale Datum apud Cawod v Kalendas Novembri pontificatus nostri anno ij Et memorandum quod dominus Robertus de Notingham in collacione ista fuit apud Eboracensis
