Charter Document - 02870075

Charter Document - 02870075


Charter Number: 02870075
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Freedom
Date: 1301
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Thomas Dei gracia [] dilecto in Christo filio Patricio de Brafferton salutem graciam et benediccionem De tua fidelitate sincera et zelo quem ad Christi pauperes habere diceris confidentes custodiam hospitalis Sancte Marie Magdalene Ripon vacantis cum omnibus suis pertinenciis tuo optinendam perpetuo tibi conferimus intuitu caritatis proviso quod onera eidem hospitali incumbencia leprosos libertatis Ripon sustentando hospicium eis providendo et alios pauperes adjuvando secundum facultates ejusdem subeas voluntatem fundatoris pro viribus prosequendo volumus autem quod ipsum hospitale cum cesseris vel decesseris in bono statu dimittas ita quod ipsa domus per te meliorata appareat evidenter Vale Dat apud Cawod v Kaln Novembr Anno gracire MCCCJ et pontificatus nostri ij

Source (click image below to view full size)