Charter Document - 02870073

Charter Document - 02870073


Charter Number: 02870073
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1301
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 6 (f193v)

Charter:

Thomas Dei gracia [] dilectis in Christo filiis capitulo nostro Ripon salutem graciam et benediccionem Nuper apud vos videlicet die Lune proxima post festum Beati Michaelis Anno gracie MCCC primo in vestro capitulo sicut ex pastoralis cum nobis incubuit debito visitacionis officium excercentes presentibus dominis Egidio de Audenardo et Rogero Swayn ac magistro Thoma de Correbrig predicte ecclesie canonicis magistro Willelmo de Grenefeld concanonico vestro legitime excusato ceteris vero concanonicis vestris per contumaciam absentibus quedam ibidem comperta personalia reformavimus prout vidimus expedire penam prefatis contumacibus infringendam nostro arbitrio specialiter reservantes Set quia inter cetera tunc comperimus evidenter quod arere quorundam concanonicorum vestrorum sine structura remanent quasi vacue et deserte quorundam eciam redificia minantur ruinam aliorum vero domus coopertura et aliis necessariis multum egent Quidam vero confratrum vestrorum in contribuendo seu solvendo decimam ad fabricam prefate nostre Ripon ecclesie assignatam et in aliis debite supportandis omnibus se reddunt difficiles et rebelles alii autem emolumento prebendarum suarum percepto ad faciendam in eadem ecclesia residenciam ad quam tenentur cum vestre prebende singule curam habeant animarum se quod indecens cernitur non conformant immo ne resideant se subtrahunt periculosius ab eadem Nos ne ad ac crementum hujus cotidiani stipendii per connivenciam seu dissimulacionem quamlibet in nostre offensionem consciencie exemplum sive auctoritatem prebere forsitan videamur vobis in virtute obediencie firmiter injungendo mandamus quatenus areis locis omnium concanonicorum vestrorum circa prefatam ecclesiam oculis vestre discrecionis cum celeritate subjectis moneatis legitime et efficaciter inducatis eosdem quod unusquisque earum sine tarditate morosa sua redificia congrue juxta nunc compertos defectus faciat emendari et quod de decima ad fabricam ecclesie ut predicitur assignata ipsiusque areragiis si que fuerint infra mensem a monicione hujusmodi satisfaciant competenter ipsos ad premissa per sequestracionem prebendarum suarum arcius compellentes Alioquin in vestri defectum ad ea nos manus apponere oportebit Moneatis eciam et efficaciter inducatis omnes et singulos concanonicos vestros quod citra instantem quadragesimam ad residendum in prefata Ripon ecclesia personaliter se coaptent Alioquin contra monicioni hujusmodi non parentes ex tunc dissimulare ne quibimus quod justum fuerit excercere Et quia quoddam inconveniens et reprobabile apud vos in visitacione ipsa comperimus quod videlicet procuratores et firmari prebendarum temeritate propria sine assensu capituli vicarios seu ministros ecclesie amovere et ponere presumpserunt id de cetero fieri prohibemus inhibentes ne alicui alii quam canonico prebenda imposterum dimittatur ad firmam sine nostra et capituli licencia speciali Item in visitacione ipsa certa vestrarum non invenimus nomina prebendarum propter quod eisdem certa vocabula duximus imponenda volentes quod ut subsequitur perpetuis de cetero temporibus appellentur Prebenda videlicet domini Rogeri Swayn de Staynwegges illa que est domini Egidii de Audenard de Munketon que magistri de Grenefeld de Gyuendale que vero domini Philippi de Willughby de Scharhou illa que est domini Thomre de Sabaudia de Nunnewik que vero domini Johannis de Benstede de Stodeley et que magistri Thomre de Corbrigge de Thorp Prebende vocentur tanquam a parte pociori prebende cujuslibet nominate Ceterum provideatis vobis de sufficienti et ydoneo cicius quo poteritis auditore quem vos de cetero habere nolumus sicut nec decet aut expedit conjugatum Denique vobis capitulo injungimus et mandamus quatinus citra instans Natale Domini nobis cartas seu instrumenta super primaria ordinacione prebendarum vestrarum et ordinacionem super facienda seu non facienda residencia si que habueritis ostendatis Alioquin ex tunc quod ulterius juri consonum fuerit nos facere oportebit Dat apud Munketon iij Non Octobr Anno gracie MCCC primo et pontificatus nostri ij

Source (click image below to view full size)