Charter Document - 02870072
Charter Number: | 02870072 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f193v) |
Charter:
Thomas Dei gracia [] dilectis in Christo filiis capitulo Rypon salutem graciam et benediccionem Quia intendimus per Dei graciam vos in capitulo vestro die Lune proxima post instans festum Beati Michaelis ad recreacionem animarum vestrarum personaliter intueri ac visitacionis officium apud vos et ecclesiam Rypon paternis affectibus exercere vobis injungimus et mandamus quatenus omnes et singuli dicto die nobis personas vestras ibidem et votivam presenciam pretendatis nostra salubria monita correcciones et injuncta debita et devota reverencia recepturi ex quibus fructus proveniat placidus qui vobis utinam proficiat sicut cupimus ad salutem Ad quem diem nunc absentes confratres propter premissa et quedam alia que communem utilitatem ecclesie et singulas ejusdem personas contingunt convocare curetis Ceterum quia clerum et populum commune et prebendarum vestrarum die Martis proxima post festum Beati Michaelis predictum in ecclesia ipsa Riponie intendimus similiter visitare vobis mandamus quatenus citetis vel citari faciatis peremptorie de communa et singulis prebendis vestris vicarios et presbiteros qui in eisdem ministrant ac eciam tres vel quatuor viros fide dignos de tenentibus ecclesie commune et singularum prebendarum vestrarum Rypon quos ceteris preferat opinio commendata quod dictis die Martis et loco tempestive coram nobis vel clericis nostris familiaribus compareant visitacionem nostram devote et humiliter admissuri exhortaciones et correcciones debitas canonice subituri Nos autem super hujus execucione mandati et de convocacione confratrum et de die recepcionis presencium et quicquid feceritis in premissis citra diem Lune certificetis predictum per vestras patentes literas harum seriem continentes Ad quem diem nobis exhibeatis in scriptis omnium nomina citatorum Valete Dat apud Burton Kal Septembr pontificatus nostri anno secundo