Charter Document - 02870064
| Charter Number: | 02870064 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1300 - 1304 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Facimus vobis notum quod ecclesia Ripon fuit et est parochialis ecclesia et omnes ville in circuitu usque ad ix vel x miliaria seu amplius sunt de ipsius parochia Et homines utriusque sexus ipsarum villarum in dicta ecclesia recipiunt sacramenta et sepeliuntur ibidem Nec habent locum alium sepulture Et dicta ecclesia divisa est in sex porciones quarum quelibet habet certum numerum villarum et quibus porcionarius habet curam parochianorum in sua commorancium porcione Nec est aliquis vicarius perpetuus generalis in ipsa ecclesia institutus nec in aliqua porcione est vicarius perpetuus qui curam habeat porcionis Ex quo sequitur quod quilibet porcionarius est in sua porcione curatus sicut unus rector in parochiali ecclesia institutus qui sub se habet unum capellanum mercenarium qui in parochia sua deservit Set ipse rector cura animarum est totaliter oneratus Unde ob affeccionem quam erga vos gerimus pro sano consilio vobis damnus quod loco sacerdotis mercenarii qui de anno in annum conducitur unum habeatis in vestra porcione perpetuum vicarium cicius quo poteritis institutum cui cura animarum propter periculum quod imminet committatur In quo nichil vel modicum vobis decrescet Et tunc poterit vestra porcio aliquomodo nominari prebenda Et nisi sic feceritis non potestis aliquam parochialem ecclesiam cum predicta porcione absque dispensacione licite et secure tenere Quantum autem ad dimissionem porcionis vestre ad firmam hoc anno graciose vobis parcimus ista vice Set quoad annum futurum pro honore vestro et comodo consulimus quod nec ei qui nunc eam tenet licet sit ecclesiasticus quod tamen non videmus nec alii cuicunque ipsam dimittatis ad firmam antequam nobiscum habeatis tractatum
