Charter Document - 02870062

Charter Document - 02870062


Charter Number: 02870062
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1297
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 5 (f7r)

Charter:

Capitulo Ripon salutem Licet convocacione fratrum habita per venerabilem patrem bone memorie Johannem Ebor archiepiscopum predecessorem nostrum immediatum provide [] de certo subsidio ad fabricam cancelli ecclesie Ripon tunc vicinam minantis ruinam necessario faciendo quod de fructibus et proventibus [] ipsius ecclesie de communi et concordi fratrum assensu statutis ad hoc certis terminis levaretur quidam tamen vestrum secundum taxacionem [] hactenus ut accepimus non solverint quamquam alii prompte solverunt quod debebant quocirca vobis districte in[jungimus] quatinus omnia prefati subsidii arreragia de fructibus prebendarum illarum pro quibus restat solucio facienda cum celeritate [] censuram ecclesiasticam faciatis levari et in usus fabrice predicte converti Bene valete Dat apud Moneketon Id [] nonagesimo septimo

Source (click image below to view full size)