Charter Document - 02870060

Charter Document - 02870060


Charter Number: 02870060
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 5 (f7r)

Charter:

H[enricus] permissione Divina Eboracensis electus dilectis in Christo filiis [] capitulo nostro Rypon salutem in Auctore salutis Cum serenissimus princeps dominus noster Rex Anglie illustris sede Eboracensis vacante prebendam que fuit magistri Johannis de Ebroyc in ecclesia Rypon per resignacionem ipsius vacantem dilecto clerico suo domino Johanni de Benestede contulerit suo jure vobis mandamus quatinus ipsum vel procuratorem suum ejus nomine in fratrem et concanonicum admittentes sibi stallum in choro et locum in capitulo racione prebende hujus debite assignetis in persona ejusdem modo consueto quod vestrum est ulterius exequentes Valete Dat apud Westmonasterium v Non Julii Anno gracie MCC nonagesimo septimo

Source (click image below to view full size)