Charter Document - 02870057
| Charter Number: | 02870057 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1295 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f108v) |
Charter:
J[ohannes] permissione [] dilecto in Christo filio magistro Roberto de Lanum decano nostro Rypon salutem graciam et benediccionem Dilectos in Christo filios capitulum nostrum Rypon ut l s nomine procuracionis racione ultime visitacionis quam apud eos exercuimus nobis debitos terminis dudum transactis solverent alias meminimus monuisse De quibus l s licet eos in usus fabrice ecclesie nostre Rypon assignaverimus convertendos negligenter hactenus ne dicamus contemptibiliter satisfacere distulerunt Quocirca tibi de cujus industria confidimus firmiter injungendo mandamus quatinus ipsum capitulum moneas efficaciter et inducas quod infra mensem a die monicionis facte eisdem de predictis l s quos de non residencium et maxime in ipsa visitacione nostra ultima contumacium canonicorum prebendis ne indigne status ipsorum in visitacione ipsa presentibus aut eciam residentibus sit conformis levari volumus satisfaciant competenter alioquin ad id per censuram ecclesiasticam ipsos arceas et compellas super quo debite exercendo tibi committimus cum potestate cohercionis canonice vices nostras proviso quod circa premissa sic te reddas sollicitum quod super negligencia seu desidia minime debeas reprehendi Dat apud Munketon ij Id Sept [MCCXCV]
