Charter Document - 02870032

Charter Document - 02870032


Charter Number: 02870032
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1286
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 4 (f91r)

Charter:

J[ohannes] permissione [] dilectis in Christo filiis [] capitulo nostro Rypon salutem graciam et benediccionem Quia clerum et populum ecclesie et prebendarum vestrarum Rypon in crastino Beate Marie Magdalene intendimus per Dei graciam visitare devocioni vestre injungimus et mandamus quatinus citetis peremptorie vicarios ac ceteros clericos et ministros ecclesie vestre necnon de singulis prebendis vestris vicarios presbiteros et servientes alios qui in eisdem ministrant ac tres vel quatuor viros fide dignos de tenentibus singularum prebendarum vestrarum quos ceteris preferat opinio commendata quod predicto die coram nobis compareant in prefata ecclesia Rypon tempestive visitacionem nostram devote et humiliter admissuri exhortaciones eciam [] Super hujus autem execucione mandati nos dictis die et loco certificetis fideliter et distincte per vestras patentes literas que harum seriem representent Bene valete Dat apud Otteley v Id Jul pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)