Charter Document - 02870009
| Charter Number: | 02870009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Obligation |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f63r) |
Charter:
W[alterus] permissione [] dilecto in Christo filio magistro Ricardo de Nedham salutem Quia intelleximus quod dominus Percevallus qui plura beneficia in ecclesiis nostris Ebor et Rypon optinet prospera sibi favente fortuna in Archiepiscopum Ravenna est electus cupientes eadem beneficia que nisi Deus avertat in perpetuam qua devenerunt alienacionem ad jus et proprietatem ipsius ecclesie revocari nos et nostra si ad hoc via possit inveniri exponere prompti sumus et parati Credimus siquidem et speramus in Domino quod cum beneficia ipsa una cum Archiepiscopatu predicto retinere non possit si de jure suo in eleccione confidat facile erga ipsum et dominum Cardinalem fratrem suum possit inveniri redempcio si negocium cum eis caute tractetur et diligenter procuretur Volumus igitur quod cum ea qua poteritis celeritate adeatis eosdem exponentes eis qualiter idem Percevallus ab infancia quasi de bonis ipsius ecclesie velut infans que matris ad ubera pendet educatus et postea temporibus nostris ditatus et exaltatus semper lac suasit et lanam nichil omnino boni faciens in eadem Cure eciam gravitatem que sacristie incumbit cui tres decem ecclesie parochiales adinvicem distantes et remote sunt annexa cujus edificia undique corruunt libertates depereunt non habentes defensorem Ecclesie igitur a qua tot et tanta bona cum ipsius discrimine percepit ipsum esse decet favorabilem et quam potest absque sui dispendio compensacionem impendere graciose et maxime nobis qui qui unum de nobilioribus ecclesie nostre beneficiis non absque murmure et detractione plurimorum sibi liberabiliter contulimus ipsum propriis consanguineis preferentes et amicis quorum bene meritorum misericordiis abundabat Et absit ne benevolencia nostra quam erga ipsum dominum et suos habuimus ad dispendium nobis cedere contingant cum sue et nostre indemnitati possit competenter providere Si igitur ad hoc induci possit quoquomodo quod beneficia predicta gratis renunciare vellet ut eadem alicui indigene et sufficienti ad curam eorundem libere conferre possemus ipsum in summa [] libenter respiceremus et hanc vel aliam recompensacionem quamcumque nobis possibilem faceremus et pro munere magno reputantes ad speciales graciarum acciones nos eis reputaremus specialiter obligatos Placeret eciam nobis si ipsi in hoc consentire vellent si melius omnino posset optineri prebendam Rypon certe persone pro sua voluntate conferre si aliorum beneficiorum collacio per redempcionem et resignacionem predictam nobis posset libere reservari Hiis igitur et aliis racionibus motivis quas vestra poterit discrecio invenire negocium ipsum sicut caucius poteritis promovere studeatis
