Charter Document - 02860028
Charter Number: | 02860028 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Buckinghamshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sauericus de Clouile de Hertwell dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto fratri meo pro seruicio suo et pro quadraginta solidis argenti quos michi dedit in gersumam vnum mesuagium et croftam quod Willelmus de Tyldeford quondam tenuit in eadem villa sicut mete et diuise et fossata vndique proportant et iacet iuxta mesuagium et croftam Matildis de Estchite ex parte del North Et preterea quatuor acras et dimidiam terre mee arabilis in campis de Hertwell quarum vna acra iacet in la Hethynge iuxta terram Willelmi Roffi ex parte del South et habutat in croftam Iohannis Wynter et vna acra iacet apud le Wyggenende iuxta terram Reginaldi Gobegronnde ex parte orientali et habutat versus Heydunne et tres dimidie acre iacent super le Hangle iuxta terram Iohannis filii Martini ex parte del North et habutant in la Longehanedlonde et due rode iacent super Howerwedenne et vna roda est forca et habutant versus le North in terram quam Willelmus de Hertwell quondam tenuit et due rode iacent in Elsetthecrofte iuxta terram Cristiane de la Grene quam habet in dotem de terra Ricardi de la Grene ex parte orientali Habend et tenend sibi et heredibus suis et cuicumque dare legare vendere et assignare voluerit et quando et eorum heredibus de me et heredibus meis libere quiete bene et in pace iure hereditario inperpetuum in viis in semitis pratis in pascuis et in omnibus liberis introitibus et exitibus infra villam et extra reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum obolum ad festum Sancti Micaelis pro omnibus seruiciis forincesis exaccionibus consuetudinibus et demandis secularibus tam regalibus quam forincesis scilicet tallagiis wardis scutagys hydagiis sectis curiarum et omnibus seruiciis que de terra seu pro terra exigi poterunt inperpetuum Et ego predictus Sauericus de Clouile et heredes mei warantisabimus aquietabimus et defendemus predictum mesuagium et croftam et predictas quatuor acras et dimidiam terre cure omnibus pertinenciis dicto Roberto et heredibus et eorum assignatis per predictum seruicium scilicet vnius oboli per annum contra omnes gentes iudeos et cristianos inperpetuum Et vt hec mea donacio concessio et warantia rata et inconcussa permaneat inperpetuum hoc presens scripture sigilli mei impressione corroboraui Hiis testibus domino Gylberto de Bracy Ricardo de Sancto Claro Ricardo de Gode Ricardo de Templo Iohanne Aleyn Iohanne Fulke Willelmo de Bracy Iohanne filio Martini et aliis