Charter Document - 02860009
Charter Number: | 02860009 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Buckinghamshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 - 1243 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Muresled dedi et concessi et hae presenti carta mea confirmavi Gileberto de Greinwile et heredibus suis [uel] cui assignare uoluerit et quando sex acras terre cum pertinenciis in Esselee illas scilicet que iacent inter terram que fuit Eluuini Buchemeister et uiam que ducit ad capellam Sancte Marie Magdalene et habutat ad terram que fuit Walteri filii Roberti et regalem uiam que ducit ad uillam de Berchamst Tenendas et habendas de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis uel cui assignare uoluerit et quando in feudo [et] hereditate libere quiete pacifice Reddendo inde annuatim abbati de Reddinges quatuor solidos esterlingorum scilicet ad duos terminos anni ad festum Sancti Michaelis duos solidos et ad festum Sancte Marie in Marcio duos solidos Michi autem et heredibus meis unum par cirotecarum ad precium oboli Et ego Willelmus de Muresled et heredes mei warantizabimus predictas sex acras terre cum pertinenciis prenominato Gileberto de Greinuil et heredibus suis uel assignatis contra omnes homines et feminas Pro hac autem donacione et concessione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Gilebertus de Greinuil duas marcas argenti in gersummam et ut hec mea donacio et carte mee confirmacio rata et stabilis [] sigilli mei munimine confirmaui Hiis testibus Galfrido de Ardern Henrico de Cancellis tune constabularius Roberto de Herterugg R[] de Welpeleie Waltero filio Roberti Gilebertus de Capella Roberto filio Roberti Ricardo conuerso Iohanne de la ulle Radulfo Pudifat Willelmo filio eius Roberto le sauser [] filio Radulfi Willelmo filio Warini Alano seruienti abbati de Reddinges et multis aliis