Charter Document - 02860005

Charter Document - 02860005


Charter Number: 02860005
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Syprewaest dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Laurencio del Broke pro homagio et seruieio suo totum boscum de Hokerygge cum omnibus pertinenciis quem habui in villa de Cestresham tam integre sicut Ricardus pater meus illum tenuit anno et die qua fuit mortuus et viuus Et preterea vnam acram terre cure omnibus pertinenciis que iacet inter predictum boscum et dominicum domini Gileberti de Greynuill Et preterea vnam foreram que iacet iuxta terram que fuit Ricardi de la Bell cum omnibus pertinenciis ad predictum boscum terram foreram pertinentibus sine aliquo retenemento Habend et tenend de me et heredibus meis eidem Laurencio et heredibus suis libere quiete iure hereditario Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum par albarum cirotecarum precii vnius denarii uel vnum denarium ad Pascha pro omnibus seruiciis consuetudinibus et demandis Et ego predictus Rogerus et heredes mei warantizabimus predicto Laurencio et heredibus suis totum predictum boscum terram foreram cum omnibus pertinenciis per predictum seruicium prout predictum est contra omnes gentes in perpetuum Et pro hac donacione concessione predictus Laurencius dedit michi centum marcas argenti Et quod hoc scriptum firmum et stabile permaneat inperpetuum sigilli mei inpressione illud muniui Hiis testibus domino Radulfo Cheynduyt domino Galfrido de Ardern domino Willelmo de Blakewelle Roberto de Welpelehe Ricardo de Chirderugge Petro de Esserugge Hugone de Hauekeserd Ricardo de la Dene Grigorio de Heruy Iohanne de Chorley et aliis

Source (click image below to view full size)