Charter Document - 02850372
Charter Number: | 02850372 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Consent |
Date: | 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Archiepiscopo Eboracensi et omnibus filiis sancte ecclesie Herueus filius Akarie salutem Quia uideo quod monachi de Ioreualle nequeunt abbaciam tenere in feodo meo apud Fors propter penuriam et paupertatem loci et aeris intemperanciam ideo in bona pace et amore concencio quod transferant abbaciam suam de Fors in dominica terra domini mei comitis Conani de Richemond[ia] apud Wittonam saluis sibi omnibus terris suis et tenuris quas de me tenent ubicunque sint libere et quiete uidelicet una carucata terre et dimidia in Fors et tribus carucatis terre in Wrton[] ad grangiam suam construendam cum omnibus rebus que pertinent ad predictam terram in liberam puram et perpetuam elemosinam in bosco et in plano in aquis pratis et pasturis alte et basse subtus terram et supra terram nihil mihi uel heredibus meis retinens ex omnibus ita quod ego et heredes mei omnia predicta sicut predictum est prefatis monachis warantizabimus et acquietabimus et defendemus contra omnes homines in perpetuum Et sciant omnes homines qui sunt uel futuri sunt quod diuise de Wrton incipit deorsum ad aquam de Ior tendendo sursum usque ad Staynlupanegil ex occidentali parte de Thorneton Ruske usque ad medium montis de Otholburgh et inde usque ad Greneberghe et inde sursum usque ad Grenesker et inde sicut fons descendit deorsum in Keldebothem et inde sicut idem siketum manat et currit in Blaynbeck et inde sicut aqua de Blaynbeck currit in Semerwater et inde sursum per Bayn usque in Ior Testes huius rei sunt Herueus sacerdos Walterus clericus de sancto Reynaldo
Markups
Names Markup:
Archiepiscopo Eboracensiname et omnibus filiis sancte ecclesie Herueus filius Akariename salutem Quia uideo quod monachi de Ioreuallename nequeunt abbaciam tenere in feodo meo apud Fors propter penuriam et paupertatem loci et aeris intemperanciam ideo in bona pace et amore concencio quod transferant abbaciam suam de Fors in dominica terra domini mei comitis Conani de Richemond[ia]name apud Wittonam saluis sibi omnibus terris suis et tenuris quas de me tenent ubicunque sint libere et quiete uidelicet una carucata terre et dimidia in Fors et tribus carucatis terre in Wrton[] ad grangiam suam construendam cum omnibus rebus que pertinent ad predictam terram in liberam puram et perpetuam elemosinam in bosco et in plano in aquis pratis et pasturis alte et basse subtus terram et supra terram nihil mihi uel heredibus meis retinens ex omnibus ita quod ego et heredes mei omnia predicta sicut predictum est prefatis monachisname warantizabimus et acquietabimus et defendemus contra omnes homines in perpetuum Et sciant omnes homines qui sunt uel futuri sunt quod diuise de Wrton incipit deorsum ad aquam de Ior tendendo sursum usque ad Staynlupanegil ex occidentali parte de Thorneton Ruske usque ad medium montis de Otholburgh et inde usque ad Greneberghe et inde sursum usque ad Grenesker et inde sicut fons descendit deorsum in Keldebothem et inde sicut idem siketum manat et currit in Blaynbeck et inde sicut aqua de Blaynbeck currit in Semerwater et inde sursum per Bayn usque in Ior Testes huius rei sunt Herueus sacerdosname Walterus clericus de sancto Reynaldoname