Charter Document - 02841173
| Charter Number: | 02841173 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f106v) |
Charter:
Johannes permissione Divina [] dilectis in Christo filiis capitulo Beverlacensi Salutem gratiam et benedictionem Fide dignorum quos a veritatis via nolle declinare credimus accepimus relata quod vos summam unam xij libras que in ecclesia vestra ex statuto usque in annum reservari deberet futurum pro distributionibus cotidianis canonicorum juxta nostram ordinationem residentium in eadem inter vos Magistris Roberto de Pykering et Henrico de Carleton concanonicis vestris absentibus et non vocatis nec consentientibus certoque fratre vestro videlicet Magistro Waltero de Glovernia quantum in ipsum fuit renitente inprovide dimisistis periculum quod vobis exinde poterit processu temporis imminere [minime] formidantes Et quia nolumus sub dissimulationis umbra id conniventibus oculis preterire vobis firmiter injungendo mandamus quatinus prefatam summam xij libras faciatis infra viij dies a tempore receptionis presentium numerandos integre restitui loco suo Alioquin ad vos festinanter declinabimus aliis pretermissis visitationis officium ex hac causa et aliis etiam infra annum iteratis vicibus impensuri ac reformaturi districte sicut convenit que viderimus corrigenda et eos quos huic iterate visitationi tam festine causam statutum videlicet non servando predictum constiterit procurationem nostram solvere exigente justitia compellamus Quid autem inde feceritis nobis distincte rescribatis infra xv dies post harum receptionem proximos computandos per vestras patentes litteras que harum seriem representent Datum apud Cawode iij Kalendas Julii pontificatus nostri anno viij
