Charter Document - 02841171
| Charter Number: | 02841171 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Writ |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f106r) |
Charter:
Johannes permissione dilectis in Christo filiis Capitulo nostro Beverlacensi Salutem gratiam et benedictionem Licet alias vobis mandaverimus quod die Mercurii in crastino Beati Mathei Apostoli proximo futuro quia apud vos in vestro capitulo visitationis officium intendimus paternis exercere affectibus omnes et singuli nobis personas mutatis mutandis [] recepturi quia tamen incumbunt aliqua ipsius ecclesie Beverlacensis ardua que sine presentia Domini Aymonis de Quarto canonici vestri ad utilitatem et honorem ecclesie non poterunt aliqualiter ipso die feliciter prosperari Devotioni vestre mandamus quatinus prefatum Aymonem citetis peremptorie quod personaliter dictis die et loco coram nobis compareat visitationem nostram devote et humiliter admissurus et super prefatis arduis nobiscum plenius tractaturus Nos super hujus executione mandati ad diem certificantes predictum per vestras patentes litteras que harum seriem representent Datis apud Thorp juxta Ebor iij Idus Februarii pontificatus nostri anno octavo
