Charter Document - 02841150
Charter Number: | 02841150 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f92r) |
Charter:
J[ohannes] permissione [] dilectis filiis Capitulo Beverlacensi Salutem [] Quia in visitatione nostra quam apud vos nuper exercuimus quedam ad utilltatem status ecclesie vestre ordinanda conspeximus que sine omnium fratrum vel majoris partis eorundem presentia efficaciter non poterunt expediri devotioni vestre mandamus quatinus singulos confratres vestros convocare curetis ita quod in capitulo vestro personaliter conveniant die Lune proxima post festum Inventionis Sancte Crucis tempestive ad tractandum ibidem nobiscum et faciendum in premissis quod communi commodo et honestati ecclesie communicato consilio viderimus expedire Quod autem in hac parte feceritis nobis intimetis ad diem per vestras litteras patentes Dat apud Burton ij Non Dec pontificatus nostri anno primo