Charter Document - 02840174
| Charter Number: | 02840174 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f107r) |
Charter:
Salutem gratiam et benedictionem Quia nuper accepimus et moleste quod quedam pronunciatio seu decretum per Decanum Ebor facta vel factum London assistente Magistro H[enrico] de Carleton vestro concanonico et procuratore in istis in prejudicium ordinationis nostre super residentia vestra facte et communi approbate consensu vergit evidentissime et redundat Devotioni vestre sub pena canonica districtius injungendo mandamus quatinus pronunciationem ipsam vel decretum nullatenus emo legando firmetis nec ali qualem eidem prebeatis consensum vestre circa hoc deliberationis effectum nobis cum celeritate qua convenit rescribentes ut si in oportunitas exegerit aliud remedium in quo tepescere nolumus adhibeamus celeriter in premissis Datum apud Cawode ij Idus Julii pontificatus viij
