Charter Document - 02840173
| Charter Number: | 02840173 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f106v) |
Charter:
Salutem Quia Dominus Willelmus de Hamelton Precentor in ecclesia Beverlacensi legitime citatus quod compareret coram nobis die Mercurii proxima post festum Beati Mathie apostoli jam preteritum in capitulo vestro dicto die nullo modo comparuit precogitatus tamen et diutius expectatus ipsum exigente justitia reputavimus contumacem et penam sibi pro contumacia usque in aliud tempus [] secundo die juridico post Dominicam in Passione Domini [] Bene Valete Datum apud Beverlacensi ii Kalendas Marcii pontificatus nostri anno octavo
