Charter Document - 02840172

Charter Document - 02840172


Charter Number: 02840172
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1293
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 4 (f106v)

Charter:

Salutem Cum Dominus Aymo canonicus Beverlacensis esset peremptorie citatus quod compareret coram nobis in capitulo ecclesie antedicte die Mercurii proxima post festum Beati Mathei apostoli jam elapsum visitationem nostram secundum formam mandati nostri vobis directi debita reverentia recepturus idem tamen canonicus diutius expectatus nullatenus comparere curavit licet quidam coram nobis comparens proponeret verbo tenus prefatum Dominum Aymonem accessisse Londonias de licentia regis pro negotiis Domini Otonis de Grandissono peragendis ibidem super quo nullam probationem exhibebat nec etiam requisitus jurare curabat quod veritate sua excusatio nitebatur Unde quia nos prefatum Dominum Aymonem exigente justitia reputavimus contumacem penam pro contumacia infligendam usque in tempus aliud reservantes decernentes etiam supradictum Aymonem iterato fore vocandum Vobis mandamus quatinus peremptorie citetis seu citari faciatis memoratum Aymonem quod compareat coram nobis vel commissariis nostris seu commissario nostro in majori ecclesia Ebor proximo die juridico ante Dominicam in Ramis Palmarum super compertis in visitatione nostra et aliis ex nostro officio sibi obiciendis personam suam tangentibus legitime responsurus ulterius recepturus et facturus quod canonicum fuerit atque justum Bene valeatis Datis apud Beverlacum iij Kalendas Martii pontificatus nostri anno octavo