Charter Document - 02840171
| Charter Number: | 02840171 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1292 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f106r) |
Charter:
Salutem gratiam et benedictionem Quia intendimus per Dei gratiam die Mercurii in crastino Beati Mathie Apostoli proximo futuro vos et ecclesiam vestram in Capitulo vestro ad recreationem animarum vestrarum personaliter intueri ac visitationis officium apud vos paternis affectibus exercere Devotioni vestre mandamus quatinus dicto die omnes et singuli nobis personas vestras ibidem et votivam presentiam filiali promptitudine pretendatis nostra sulubria monita correctiones et injuncta debita et devota reverentia recepturi ex quibus fructum alicujus [] ut supra in aliis visitationibus Datis apud Broddesworth iij Kalendas Februarii pontificatus nostri anno septimo
