Charter Document - 02840165
Charter Number: | 02840165 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f99r) |
Charter:
J[ohannes] permissione [] dilectis in Christo filiis Preposito et Capitulo ac singulis canonicis ecclesie nostre Beverlacensis Salutem [] Mandatum apostolicum et executorum a sede apostolica deputatorum quod super provisione facienda [] Domino Aymoni de Quarto de personatu dignitate vel officio in dicta ecclesia Beverlacensi cum vacaverit et reservatione facta recepimus per Antonium S [] procuratorem dicti Aymonis vobis mittimus inspiciendum et omnia contenta in ipso vobis juxta formam nobis injunctam notificamus expresse Bene valeatis Dat apud Suwelle ix Kalendas Septembris pontificatus nostri anno quinto