Charter Document - 02840149
Charter Number: | 02840149 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f92r) |
Charter:
J[ohannes] permissione [] dilecto com mensali clerico nostro Magistro H[ugo] Sampson juris civilis professori Salutem gratiam et benedictionem Visitantibus nobis nuper Capitulum Beverlacense cui visitationem nostram ad certum diem premuniendo mandavimus canonice dudum ante Magistrum R de Scard[eburg] canonicum Beverlacensem in non veniendo reperimus contumacem contra quem censuram ecclesiasticam non immerito exercuisse potuimus quam tamen mitius temperando distulimus favorabiliter deferentes penam donec ipsa vocata deliberavimus de contumacia supradicta Devotioni vestre igitur firmiter injungendo mandamus quod citetis peremptorie predictum magistrum R in ecclesia Beverlacensi quam citationem eidem notificare curetis personaliter vos met ipsi quod compareat coram nobis [] de predicta satisfacturus contumacia vel penam recepturus canonicam pro eadem Citetis etiam ipsum peremptorie quod predictis die et loco coram nobis compareat super quibusdam articulis aliis ipsum ex predicta visitatione nostra tangentibus sibi ex nostro officio opponendis responsurus facturus et recepturus quod justitia suadebit Quem vero terminum hac vice ita censuimus moderandum ut animarum saluti in quantum juris ratio permittit celeriter consulatur Quod si impedierit sive occultaverit quominus ad ipsum aditum habeatis tunc in aula ipsius vel ante ostium portamve hospitii in quo ipsum hospitari contigerit vel morari seu in aliis locis puplicis ita quod non sit verisimile ipsum vel suos posse hec probabiliter ignorare hanc citationem puplice legatis et solempniter exponatis Super hujusmodi autem executione mandati nos citra diem certificetis predictum per vestras patentes litteras que harum seriem representent Bene valeatis Dat apud Burton ij Non Dec pontificatus nostri anno primo