Charter Document - 02831391
Charter Number: | 02831391 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Shrewsbury Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit universis presens scriptum visuris vel audituris quod cum litis materia mota fuisset inter viros religiosos Abbatem et conventum de Cumbermare ex parte una et Abbatem de Salopesberia ex altera super quibusdam decimis terrarum de novo ad culturam redactarum in manerio de Bettone sub lima et dictus Abbas de Cumbermare ipsum Abbatem Salopesberie super indebita perceptione dictarum decimarum ut dixit auctoritate delegata traxisset in causam asserendo dictas decimas ad ipsum de iure communi spectare debere Pro eo quod memorate terre manerii de Bettone unde decime proveniunt infra limites parochie ecclesie sue de Dreyton[] site sunt memorato vero Abbate Salopesberie in contrarium allegante et asserente omnes decimas et singulas dicti manerii sui de Bettone tam terrarum de novo ad culturam redactarum quam in posterum redigendarum ad ipsum spectari debere pretextu iuris specialis quod satis habet sufficiens ad sui tuitionem contra dictum Abbatem et omnes alios ipsum super premissis inquietare volentes Quod quidem ius speciale cum esset ad instantiam dicti Abbatis de Cumbermare inmedio exhibitum et coram ipso et consilio suo frequentius recitatum examinatum et intellectum de expresso conventus sui consensu destitit ab agendo super dictarum decimarum peticione tam impetratis quam impetrandis in hac parte renunciando Et pure concessit dictus Abbas de Cumbermar[] pro se et conventu suo et eorum successoribus memorato Abbati et conventui salopesberie et eorum successoribus liberam facultatem omnes decimas et singulas percipiendi tam de terris dicti manerii sui de Bettone de novo ad culturam redactis quam inposterum redigendis tam de Brueriis quam de Boscis seu quibuscumque aliis novalibus non obstante iure communi vel aliquo alio quod sibi poterit prodesse et ipsis nocere Ita cum quod Abbas et conventus Salopesberie per se vel interpositam personam dictos religiosos non impediant quominus pacifice ac quiete possint percipere decimas omnes de terris infra territorium de Betton[] de Rugwordin et de Tonstal quas consueverunt percipere ante litem huiusmodi suscitatam Ad hoc insuper prefati Abbas et conventus salopesberie solvent eisdem Abbati et conventui de combermar[] et ecclesie sue de Dreyton[] pro bono pacis et amicabili compositione huiusmodi singulis annis imperpetuum duas marcas argenti apud ecclesiam de Draytone in festo Anuntiacionis beate Marie virginis hanc autem compositionem amicabilem in qualibet sui parte predicti Abbas et conventus salopesberie promiserunt se fideliter servaturos corporali super hoc prestito sacramento subitientes se iurisdictioni et cohercioni Officiarii domini Conventrensis et Lichfeldensis episcopi qui pro tempore fuerit quod possit ipsos per sententiam excommunicationis et interdicti unica monicione premissa absque strepitu iudiciali et cause cognitione ad observacionem compositionis presentis et solucionem predicte pecunie compellere Renuntiando in hac parte omni exceptioni cavillacioni appellacioni privilegio sibi vel ordini suo indulto vel indulgendo et omni alii iuris remedio tam canonici quam civilis per quod observacio istius composicionis seu pecunie prestatio in toto vel in parte poterit impediri Concedentes etiam quod si prefati Abbas et conventus de Cumbermar[] pro huiusmodi compositione observata vel peccunia suo termino non soluta aliquas fecerint expensas quod ipsi Abbas et conventus salopesberie teneantur sibi easdem refundere in duplum per compulsionem predicti officialis in forma prenotata super quibus declarandis credetur simplici assertioni procuratoris Abbatis et conventus de Cumbermar[] absque iuramento et onere alterius probacionis ut autem presens compositio perpetue stabilitatis robur optineat presenti scripto in modo Cyrographi confecto partes prefate sua sigilla alternatim apposuerunt Facta est hec compositio apud Betton[] sub lyma die veneris proxima ante festum sancti michaelis Anno domini mcclxx sexto
Markups
Names Markup:
Notum sit universis presens scriptum visuris vel audituris quod cum litis materia mota fuisset inter viros religiosos Abbatemname et conventum de Cumbermarename ex parte una et Abbatem de Salopesberianame ex altera super quibusdam decimis terrarum de novo ad culturam redactarum in manerio de Bettone sub lima et dictus Abbas de Cumbermarename ipsum Abbatem Salopesberiename super indebita perceptione dictarum decimarum ut dixit auctoritate delegata traxisset in causam asserendo dictas decimas ad ipsum de iure communi spectare debere Pro eo quod memorate terre manerii de Bettone unde decime proveniunt infra limites parochie ecclesie sue de Dreyton[] site sunt memorato vero Abbate Salopesberiename in contrarium allegante et asserente omnes decimas et singulas dicti manerii sui de Bettone tam terrarum de novo ad culturam redactarum quam in posterum redigendarum ad ipsum spectari debere pretextu iuris specialis quod satis habet sufficiens ad sui tuitionem contra dictum Abbatemname et omnes alios ipsum super premissis inquietare volentes Quod quidem ius speciale cum esset ad instantiam dicti Abbatis de Cumbermarename inmedio exhibitum et coram ipso et consilio suo frequentius recitatum examinatum et intellectum de expresso conventus sui consensu destitit ab agendo super dictarum decimarum peticione tam impetratis quam impetrandis in hac parte renunciando Et pure concessit dictus Abbas de Cumbermarname[] pro se et conventu suo et eorum successoribus memorato Abbatiname et conventui salopesberiename et eorum successoribus liberam facultatem omnes decimas et singulas percipiendi tam de terris dicti manerii sui de Bettone de novo ad culturam redactis quam inposterum redigendis tam de Brueriis quam de Boscis seu quibuscumque aliis novalibus non obstante iure communi vel aliquo alio quod sibi poterit prodesse et ipsis nocere Ita cum quod Abbasname et conventus Salopesberiename per se vel interpositam personam dictos religiosos non impediant quominus pacifice ac quiete possint percipere decimas omnes de terris infra territorium de Betton[] de Rugwordin et de Tonstal quas consueverunt percipere ante litem huiusmodi suscitatam Ad hoc insuper prefati Abbasname et conventus salopesberiename solvent eisdem Abbatiname et conventui de combermarname[] et ecclesie sue de Dreyton[] pro bono pacis et amicabili compositione huiusmodi singulis annis imperpetuum duas marcas argenti apud ecclesiam de Draytone in festo Anuntiacionis beate Marie virginis hanc autem compositionem amicabilem in qualibet sui parte predicti Abbasname et conventus salopesberiename promiserunt se fideliter servaturos corporali super hoc prestito sacramento subitientes se iurisdictioni et cohercioni Officiarii domini Conventrensis et Lichfeldensis episcopi qui pro tempore fuerit quod possit ipsos per sententiam excommunicationis et interdicti unica monicione premissa absque strepitu iudiciali et cause cognitione ad observacionem compositionis presentis et solucionem predicte pecunie compellere Renuntiando in hac parte omni exceptioni cavillacioni appellacioni privilegio sibi vel ordini suo indulto vel indulgendo et omni alii iuris remedio tam canonici quam civilis per quod observacio istius composicionis seu pecunie prestatio in toto vel in parte poterit impediri Concedentes etiam quod si prefati Abbasname et conventus de Cumbermarname[] pro huiusmodi compositione observata vel peccunia suo termino non soluta aliquas fecerint expensas quod ipsi Abbasname et conventus salopesberiename teneantur sibi easdem refundere in duplum per compulsionem predicti officialis in forma prenotata super quibus declarandis credetur simplici assertioni procuratoris Abbatisname et conventus de Cumbermarname[] absque iuramento et onere alterius probacionis ut autem presens compositio perpetue stabilitatis robur optineat presenti scripto in modo Cyrographi confecto partes prefate sua sigilla alternatim apposuerunt Facta est hec compositio apud Betton[] sub lyma die veneris proxima ante festum sancti michaelis Anno domini mcclxx sextodate