Charter Document - 02831122

Charter Document - 02831122


Charter Number: 02831122
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Howelus filius madoc filius Grifini salutem in vero salutari Noveritis quod lis mota inter dominum Abbatem et conventum Salopesberie ex una parte et me ex altera super portionem quandam in ecclesia de Albo monasterio quam seysil[] quondam tenuit auctoritate domini Assaph[] et aliquamdiu ventilata Demum in octabis beati laurentis coram magistris Ada filio David et Ricardo seys[] vicem domini Asavensis gerentibus in hunc modum quievit Scilicet quod ego audito iure dictorum Abbatis conventus in dicta porcione et cognito ex inspectione munimentorum ipsorum Quicquid iuris credebam me habere in dicta portione resignavi in manus predictorum magistrorum A et R Resignavi etiam coram eisdem in iudicio omnibus impetratis et impetrandis super illa portione facta est autem haec resignatio anno ab incarnatione domini mccxvii in predicta ecclesia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Howelus filius madoc filius Grifininame salutem in vero salutari Noveritis quod lis mota inter dominum Abbatemname et conventum Salopesberiename ex una parte et me ex altera super portionem quandam in ecclesia de Albo monasterio quam seysil[] quondam tenuit auctoritate domini Assaphname[] et aliquamdiu ventilata Demum in octabis beati laurentis coram magistris Ada filio Davidname et Ricardo seys[] vicem domini Asavensisname gerentibus in hunc modum quievit Scilicet quod ego audito iure dictorum Abbatisname conventusname in dicta porcione et cognito ex inspectione munimentorum ipsorum Quicquid iuris credebam me habere in dicta portione resignavi in manus predictorum magistrorum Aname et Rname Resignavi etiam coram eisdem in iudicio omnibus impetratis et impetrandis super illa portione facta est autem haec resignatio anno ab incarnatione domini mccxviidate in predicta ecclesia