Charter Document - 02830389

Charter Document - 02830389


Charter Number: 02830389
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter Henricum Abbatem et conventum Salopesberie et Hymbertum priorem et conventum de Wenelok[] super controversiis subscriptis inter eos motis videlicet super situm molendini subtus villam de suttune et super quinque acris terre cum pertinentiis in campo de colham de quibus dicti Abbas et conventus erant in saisina que idem prior et conventus petebant ex collatione sibille et Isowde puherg et super attachiamento et situ baiarum stagni eiusdem molendini et super eodem stagno ibidem exaltato et super vasto terre dictorum prioris et conventus per inundacionem aque occasione dictarum baiarum in eodem loco facto et super quadam trenchea terre facta in terra predicti prioris et conventus versus chongedemulne et super vasto commune bosci ex parte Abbatis et conventus in monte Gilberti facto que controversie in hunc modum amicabiliter sopite sunt Ita scilicet quod situs molendini subtus villam de Suttun[] et quinque predicte acre terre cum pertinenciis in campo de Colham et attachiamentum et situs baiarum stagni et trenchea facta versus congedemulne cum insula iacente inter dictam trencheam et ripam aque de meole cum suo antiquo cursu imperpetuum quieta remaneant dictis Abbatis et conventui Salopesberie sine omni calumpnia et impedimento dictorum prioris et conventus de Wenelok[] Ita tamen quod predicti Abbas et conventus fossatum in propria terra sua subtus dictas baias molendini prope suttun[] propriis sumptibus suis facient per quod aqua decurrat secundum divisas inter eos ibidem factas Et dicti Abbas et conventus terram dicti prioris aqua consumptam replebunt et de cetero eas imdempnes conservabunt Et si aliquod dampnum per dictas baias vel per stagnum evenerit certe eorum dicti Abbas et conventus sine more dispendio reficient et stagnum exaltatum per visum legalium hominum ex utraque parte electorum racionabiliter amensurabitur et in eadem amensuratione in posterum conservabitur Concesserunt etiam prior et conventus dictis Abbati et conventui totam partem suam de Bosco in monte Gilberti de quo Cyrographum factum fuit prius in curia domini Regis Ricardi inter Abbatem salopesberie et priorem de Wenelok[] Dicti vero Abbas et conventus concesserunt dictis priori et conventui de Wenelok et dederunt decem acras dominici sui in campo de foriet propinquiores dominico dicti prioris de Suttune habend et tenend sibi et successoribus suis imperpetuum Et sciendum quod omnes concessiones factas ab Abbate et conventu dictis priori et conventui dicti prior et conventus et successores sui imperpetuum habebunt et tenebunt cum omni iure libertate et integritate quibus dicti prior et conventus eas prius possederunt Dicti vero Abbas et conventus salopesberie et eorum successores omnes prescriptas concessiones a priore et conventu eis factas imperpetuum habebunt et tenebunt cum omni libertate et integritate quibus dicti prior et conventus eas prius possederunt Hec autem omnia predicta dictus Abbas pro se et suo conventu et dictus prior pro se et conventu suo fideliter se observaturos sacramento corporaliter prestito promiserunt et ne ea in posterum levitate aliqua possint infirmari presenti scripto in modum Cyrographi confecto signa sua apposuerunt Actum anno gratie mcc tricesimo quarto die Inventionis sancti Stephani prothomartiris Hiis testibus Dominis Johanne extraneo Roberto de Haya tunc vicecomite Staford[] et salop[] et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est conventio facta inter Henricum Abbatemname et conventum Salopesberiename et Hymbertum prioremname et conventum de Wenelokname[] super controversiis subscriptis inter eos motis videlicet super situm molendini subtus villam de suttune et super quinque acris terre cum pertinentiis in campo de colham de quibus dicti Abbasname et conventusname erant in saisina que idem priorname et conventusname petebant ex collatione sibille et Isowde puherg et super attachiamento et situ baiarum stagni eiusdem molendini et super eodem stagno ibidem exaltato et super vasto terre dictorum priorisname et conventusname per inundacionem aque occasione dictarum baiarum in eodem loco facto et super quadam trenchea terre facta in terra predicti priorisname et conventusname versus chongedemulne et super vasto commune bosci ex parte Abbatis et conventus in monte Gilberti facto que controversie in hunc modum amicabiliter sopite sunt Ita scilicet quod situs molendini subtus villam de Suttun[] et quinque predicte acre terre cum pertinenciis in campo de Colham et attachiamentum et situs baiarum stagni et trenchea facta versus congedemulne cum insula iacente inter dictam trencheam et ripam aque de meole cum suo antiquo cursu imperpetuum quieta remaneant dictis Abbatisname et conventui Salopesberiename sine omni calumpnia et impedimento dictorum priorisname et conventus de Wenelokname[] Ita tamen quod predicti Abbasname et conventusname fossatum in propria terra sua subtus dictas baias molendini prope suttun[] propriis sumptibus suis facient per quod aqua decurrat secundum divisas inter eos ibidem factas Et dicti Abbasname et conventusname terram dicti priorisname aqua consumptam replebunt et de cetero eas imdempnes conservabunt Et si aliquod dampnum per dictas baias vel per stagnum evenerit certe eorum dicti Abbasname et conventusname sine more dispendio reficient et stagnum exaltatum per visum legalium hominum ex utraque parte electorum racionabiliter amensurabitur et in eadem amensuratione in posterum conservabitur Concesserunt etiam priorname et conventus dictis Abbatiname et conventui totam partem suam de Bosco in monte Gilberti de quo Cyrographum factum fuit prius in curia domini Regis Ricardiname inter Abbatem salopesberiename et priorem de Wenelokname[] Dicti vero Abbasname et conventusname concesserunt dictis prioriname et conventui de Wenelokname et dederunt decem acras dominici sui in campo de foriet propinquiores dominico dicti prioris de Suttunename habend et tenend sibi et successoribus suis imperpetuum Et sciendum quod omnes concessiones factas ab Abbatename et conventu dictis prioriname et conventui dicti priorname et conventusname et successores sui imperpetuum habebunt et tenebunt cum omni iure libertate et integritate quibus dicti prior et conventus eas prius possederunt Dicti vero Abbas et conventus salopesberiename et eorum successores omnes prescriptas concessiones a priore et conventu eis factas imperpetuum habebunt et tenebunt cum omni libertate et integritate quibus dicti priorname et conventusname eas prius possederunt Hec autem omnia predicta dictus Abbasname pro se et suo conventu et dictus prior pro se et conventu suo fideliter se observaturos sacramento corporaliter prestito promiserunt et ne ea in posterum levitate aliqua possint infirmari presenti scripto in modum Cyrographi confecto signa sua apposuerunt Actum anno gratie mcc tricesimo quartodate die Inventionis sancti Stephani prothomartiris Hiis testibus Dominis Johanne extraneo Roberto de Hayaname tunc vicecomite Staford[] et salop[] et aliis