Charter Document - 02830388
Charter Number: | 02830388 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Shrewsbury Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit henricus permissione divina Abbas salopesberie et humilis eiusdem loci conventus Item Humbertus prior de Wenlok[] et eiusdem loci conventus salutem in domino Cum esset questio inter nos per diversas litteras ad diversos iudices huic inde optentas super decimis de sibetun et de Elwrthin et de Rueltun[] post plures altercationes lis amicabiliter inter nos in hunc modum conquievit videlicet quod Abbas et conventus solvent annuatim priori et conventui pro decimis de Elewrthin et de Rueltun[] duas marcas in festo sancti michaelis nomine firme perpetue prior vero et conventus solvent annuatim Abbati et conventui pro decimis de sibetun[] xii d termino eodem similiter nomine firme perpetue Renuntiatum quia est ex utraque parte sacramento hinc inde corporaliter prestito omnibus impetratis et impetrandis quantum ad dictas decimas nec non et prefate pecunie soluciones modo prescripto annuatim faciendas Reiectis etiam et exclusis omnibus privilegiis appellationibus vexacionibus et exceptionibus cavilationibus omnibusque iuris remediis per que composicio traditio perceptio necnon soluciones memorate aliquo casu possint impedire Et ne ea que communi parcium assensu mutua provisione sponte sunt concessa levitate aliqua contingat infirmari presenti scripto signa nostra apponere curavimus Actum anno domini mcc tricesimo quarto die mercurii proxima post festum apostolorum petri et pauli Hiis testibus Domino Alexandro conventrensi et lichesfeldensi episcopo Domino Roberto de haya tunc vicecomite Salop[] et Staford[] magistris Ricardo de Langed[] Archidiacono staford[] Reginaldo de cleidun[] tunc officiale dicti domini episcopi Alexandro Blundo Johanne gernun et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit henricus permissione divina Abbas salopesberiename et humilis eiusdem loci conventus Item Humbertus prior de Wenlokname[] et eiusdem loci conventus salutem in domino Cum esset questio inter nos per diversas litteras ad diversos iudices huic inde optentas super decimis de sibetun et de Elwrthin et de Rueltun[] post plures altercationes lis amicabiliter inter nos in hunc modum conquievit videlicet quod Abbasname et conventusname solvent annuatim priori et conventui pro decimis de Elewrthin et de Rueltun[] duas marcas in festo sancti michaelis nomine firme perpetue prior vero et conventus solvent annuatim Abbatiname et conventuiname pro decimis de sibetun[] xii dnumeral termino eodem similiter nomine firme perpetue Renuntiatum quia est ex utraque parte sacramento hinc inde corporaliter prestito omnibus impetratis et impetrandis quantum ad dictas decimas nec non et prefate pecunie soluciones modo prescripto annuatim faciendas Reiectis etiam et exclusis omnibus privilegiis appellationibus vexacionibus et exceptionibus cavilationibus omnibusque iuris remediis per que composicio traditio perceptio necnon soluciones memorate aliquo casu possint impedire Et ne ea que communi parcium assensu mutua provisione sponte sunt concessa levitate aliqua contingat infirmari presenti scripto signa nostra apponere curavimus Actum anno domini mcc tricesimo quartodate die mercurii proxima post festum apostolorum petri et pauli Hiis testibus Domino Alexandro conventrensi et lichesfeldensi episcoponame Domino Roberto de haya tunc vicecomite Salop[] et Stafordname[] magistris Ricardo de Langed[] Archidiacono stafordname[] Reginaldo de cleidunname[] tunc officiale dicti domini episcopi Alexandro Blundoname Johanne gernunname et aliis