Charter Document - 02830337

Charter Document - 02830337


Charter Number: 02830337
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1147 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister universis sancte matris ecclesie fidelibus salutem quod calamo committitur posteritatis memorie reservatur Nos igitur secundum consuetudinem nostram providentes ea que ad pacem sunt Ierusalem tam presentibus quam futuris presentium lingua significamus quod querimonie Salopesberiensis ecclesie quam habuit adversus ecclesiam Sagiensem super ecclesia de Dudeneburia et manerio de Binlingesleya huiusmodi compositio finem imposuit Johannes Abbas Sagiensis et Rannulfus Salopesberiensis ex consilio nostro contentione et in presenti deposita et in posterum compositione precisa possessiones quasdam quas utreque ecclesie sue vendicabant inter se diviserunt et eas ita divisas ecclesiis suis mutua quandam fraterne caritatis conventis imperpetuum concesserunt Concessit itaque Iohannes Abbas Sagiensis ecclesie Salop[] ecclesiam de Kircheham et decimas de Lattuna et Hauebrecca et unam carrucatam terre quam dederant priori de Lancastra pro compositione ecclesie de Kircheham Econverso autem Abbas Salopesberie concessit ecclesie Sagiensi ecclesiam de Dudeneberia et Billingesleyam et capellam de Biscopham decimas quas habent ex dono Rogeri comitis Hanc autem conventionem in presentia nostra et capituli nostri Herefordensis ecclesie et venerabilis fratris nostri Gilberti Gloecestrie Abbatis priorum etiam Reginaldi de Weneloc et Edmundi de Limitustria Archidiaconorum vero Willelmi Londiniensis et Godefridi Wygorniensis factam episcopali auctoritate sanctimus et sigilli nostri impressione communimus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie ministername universis sancte matris ecclesie fidelibus salutem quod calamo committitur posteritatis memorie reservatur Nos igitur secundum consuetudinem nostram providentes ea que ad pacem sunt Ierusalem tam presentibus quam futuris presentium lingua significamus quod querimonie Salopesberiensis ecclesie quam habuit adversus ecclesiam Sagiensem super ecclesia de Dudeneburia et manerio de Binlingesleya huiusmodi compositio finem imposuit Johannes Abbas Sagiensisname et Rannulfus Salopesberiensisname ex consilio nostro contentione et in presenti deposita et in posterum compositione precisa possessiones quasdam quas utreque ecclesie sue vendicabant inter se diviserunt et eas ita divisas ecclesiis suis mutua quandam fraterne caritatis conventis imperpetuum concesserunt Concessit itaque Iohannes Abbas Sagiensis ecclesie Salopname[] ecclesiam de Kircheham et decimas de Lattuna et Hauebrecca et unam carrucatam terre quam dederant priori de Lancastraname pro compositione ecclesie de Kirchehamname Econverso autem Abbas Salopesberiename concessit ecclesie Sagiensi ecclesiam de Dudeneberia et Billingesleyam et capellam de Biscopham decimas quas habent ex dono Rogeri comitisname Hanc autem conventionem in presentia nostra et capituli nostri Herefordensis ecclesie et venerabilis fratris nostri Gilberti Gloecestrie Abbatisname priorum etiam Reginaldi de Wenelocname et Edmundi de Limitustria Archidiaconorumname vero Willelmi Londiniensisname et Godefridi Wygorniensisname factam episcopali auctoritate sanctimus et sigilli nostri impressione communimus