Charter Document - 02830313
Charter Number: | 02830313 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Shrewsbury Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rannulfus comes cestrie Iusticiariis suis de inter Riblam et Mersam quicumque fuerint et omnibus baronibus et ministris suis et omnibus suis salutem Precipio quod Abbas et conventus sancti Petri de Scrobesberia habeant totam tenuram suam de inter Riblam et mersam quam de me tenent bene et in pace libere et quiete sicut elemosinam sancte ecclesie et nominatim Gerestanam sicut carta illorum testatur quam de me habent et ita quod Ricardus filius Multonis eis integriter et plenarie servicium de predicta Gerestana servicere faciat sicut amat amorem meum et ita quod nullus meorum quicquam de ipso Ricardo requirat quod ad predictam Gerestanam pertinuerit Clamo cum Ricardum ex toto quietum de omnibus que ad predictam Gerestanam pertinent quia nichil inde nisi orationes requiro Testibus Comite de clara et Cadwaldro rege Waliarum et Roberto basset et Gaufrido dispensario apud cestriam
Markups
Names Markup:
Rannulfus comes cestriename Iusticiariis suis de inter Riblam et Mersam quicumque fuerint et omnibus baronibus et ministris suis et omnibus suis salutem Precipio quod Abbasname et conventus sancti Petri de Scrobesberianame habeant totam tenuram suam de inter Riblam et mersam quam de me tenent bene et in pace libere et quiete sicut elemosinam sancte ecclesie et nominatim Gerestanam sicut carta illorum testatur quam de me habent et ita quod Ricardus filius Multonisname eis integriter et plenarie servicium de predicta Gerestana servicere faciat sicut amat amorem meum et ita quod nullus meorum quicquam de ipso Ricardoname requirat quod ad predictam Gerestanam pertinuerit Clamo cum Ricardumname ex toto quietum de omnibus que ad predictam Gerestanam pertinent quia nichil inde nisi orationes requiro Testibus Comite de claraname et Cadwaldro rege Waliarumname et Roberto bassetname et Gaufridoname dispensario apud cestriam