Charter Document - 02830284

Charter Document - 02830284


Charter Number: 02830284
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter Abbatem et conventum Salopesberie ex una parte et Willelmum de Ercalewe tunc dominum eiusdem ville ex altera videlicet quod cum dicti Abbas et conventus movissent ei litem super stangno quodam molendini de novo exaltato Et super piscaria sua subtus Crugel[] de novo exaltata et super una acra terre infra virgultum suum ei antea escambiata Tandem inter eos amicabiliter sic convenit scilicet quod dicti Abbas et conventus questionem motam super predictis articulis ei et heredibus suis Inperpetuum remiserunt et quietam clamaverunt et hoc presenti scripto confirmaverunt Ita tamen quod predictum stangnum et piscaria non plus exaltabuntur inperpetuum quam die huius conventionis facte exaltata fuerunt Predictus vero Willelmus dimisit et concessit et quietas clamavit de se et heredibus suis et hoc presenti scripto confirmavit predictis abbati et conventui quatuor acras terre eis antea ab antecessoribus suis excambiatas Ita ut ipsi acras illas predictas fossare et includere possint Concessit etiam eidem abbati et conventui et hoc presenti scripto confirmavit et quietam clamavit de se et heredibus suis inperpetuum pasturam ad decies viginti oves habend inperpetuum apud osberneston[] Ita ut ille oves pascant libere et quiete et sine molestatione et vexatione eiusdem dicti Willelmi et heredum suorum vel alicuius Bailivi ex parte eorumdem in tota pastura pertinente ad villam de Ercalewe Et quando angni predictarum decies viginti ovium separabuntur amovebuntur a pastura illa predicti angni Ita quod decies viginti oves integre ibi semper remanebunt Facta autem fuit ista convencio inter eos anno ab incarnatione domini mccxxxiiii iii Idus maii inperpetuum inter eosdem duratura Hiis testibus Hugone filio roberti Petro de eyton[] Madoc[] de Sutton[] Baldewino Wischart Willelmo de eyton[] Ranulfo de Rodinton[] Reginaldo de tirne Roberto de Broct[] Benedictus de est[] Willelmo de Westone clerico et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est conventio facta inter Abbatemname et conventum Salopesberiename ex una parte et Willelmum de Ercalewename tunc dominum eiusdem ville ex altera videlicet quod cum dicti Abbasname et conventusname movissent ei litem super stangno quodam molendini de novo exaltato Et super piscaria sua subtus Crugel[] de novo exaltata et super una acra terre infra virgultum suum ei antea escambiata Tandem inter eos amicabiliter sic convenit scilicet quod dicti Abbasname et conventusname questionem motam super predictis articulis ei et heredibus suis Inperpetuum remiserunt et quietam clamaverunt et hoc presenti scripto confirmaverunt Ita tamen quod predictum stangnum et piscaria non plus exaltabuntur inperpetuum quam die huius conventionis facte exaltata fuerunt Predictus vero Willelmusname dimisit et concessit et quietas clamavit de se et heredibus suis et hoc presenti scripto confirmavit predictis abbatiname et conventuiname quatuor acras terre eis antea ab antecessoribus suis excambiatas Ita ut ipsi acras illas predictas fossare et includere possint Concessit etiam eidem abbatiname et conventuiname et hoc presenti scripto confirmavit et quietam clamavit de se et heredibus suis inperpetuum pasturam ad decies viginti oves habend inperpetuum apud osberneston[] Ita ut ille oves pascant libere et quiete et sine molestatione et vexatione eiusdem dicti Willelminame et heredum suorum vel alicuius Bailiviname ex parte eorumdem in tota pastura pertinente ad villam de Ercalewe Et quando angni predictarum decies viginti ovium separabuntur amovebuntur a pastura illa predicti angni Ita quod decies viginti oves integre ibi semper remanebunt Facta autem fuit ista convencio inter eos anno ab incarnatione domini mccxxxiiiidate iiinumeral Idus maii inperpetuum inter eosdem duratura Hiis testibus Hugone filio robertiname Petro de eytonname[] Madoc[] de Suttonname[] Baldewino Wischartname Willelmo de eytonname[] Ranulfo de Rodintonname[] Reginaldo de tirnename Roberto de Broctname[] Benedictus de estname[] Willelmo de Westone clericoname et multis aliis