Charter Document - 02830276
Charter Number: | 02830276 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Shrewsbury Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum contentiones essent mote inter abbatem et conventum salopesberie ex una parte et burgenses et communitatem eiusdem ville ex altera super quibusdam articulis tangentibus Nundinas ipsorum abbatis et conventus concordate sunt partes predicte per communes amicos intervenientes et per sacramenta hinc inde prestita in hunc modum videlicet quod dicti burgenses et communitas concesserunt pro se et heredibus suis et successoribus suis quod nunquam de cetero predictos abbatem et conventum vel eorum successores clam vel palam impedient quin possint habere Nundinas suas sicut ipsi abbas et conventus prius habuerunt et usitati fuerunt tam infra villam Salopesberie quam extra videlicet vigiliam de advincula sancti petri sicut continetur in scriptis factis inter predictos abbatem et conventum et dictos burgenses et communitatem Et per tres dies sequentes habeant predicti abbas et conventus homines suos ad singulas portas ville predicte capientes omnia proficua de dictis Nundinis sine impedimento dictorum burgensium et heredum suorum imperpetuum Item concesserunt dicti burgenses pro se et heredibus suis quod nulle schoppe sint aperte durantibus tribus diebus predictis nec ulle res aperte vendantur in villa salopesberie nec in suburbio ville excepto vino et cervisia Et si quid inveniatur aperte ad venendum liceat ballivis abbatis et conventus ipsa bona atachiare ad faciendum inde emendas ad placita dictarum Nundinarum Item quod nulli homines impediantur de cetero per dictos burgenses vel eorum heredes veniendi vel eundi ad dictas Nundinas de hiis qui ire voluerint de eorum voluntate Item quod predicti abbas et conventus habeant ministros suos per predictas Nundinas tam infra villam quam extra ad supervidendas dictas Nundinas et atachiamenta facienda et omnia proficua capienda que ad nundinas predictas pertinent Ita quod nec dicti burgenses vel eorum heredes nec aliquis nomine eorum durantibus tribus diebus predictis in aliquibus se intromittant de rebus spectantibus ad nundinas predictas Et quod de cetero non capiatur muragium vel pavagium per predictos burgenses vel heredes suos durantibus tribus diebus predictis de rebus transeuntibus et venientibus ad nundinas predictas preterea predicti burgenses vel communitas seu eorum heredes vel assignati nomine eorum de cetero non destringent predictos abbatem et Conventum nec aliquos homines suos pro triginta et octo solidis qui debentur dictis burgensibus et communitati et eorum heredibus pro vigilia dictarum Nundinarum nisi per bona et catalla tenencium dictorum abbatis et conventus in dicta villa salopesberie dum eorum bona sufficiant Et quando non sufficiunt bene liceat dictis burgensibus et communitati et eorum heredibus ad distringendum forinsecos homines dictorum abbatis et conventus in libertate ville predicte donec predicti triginta et octo solidi plenarie fuerint pacati In cuius testimonium utraque pars huic scripto ad modum cirographi confecto sigilla sua alternatim apposuit Datum salop[] mense septemb[] Anno regni regis domini edwardi filii regis henrici vicesimo sexto
Markups
Names Markup:
Cum contentiones essent mote inter abbatemname et conventum salopesberiename ex una parte et burgensesname et communitatem eiusdem ville ex altera super quibusdam articulis tangentibus Nundinas ipsorum abbatisname et conventusname concordate sunt partes predicte per communes amicos intervenientes et per sacramenta hinc inde prestita in hunc modum videlicet quod dicti burgensesname et communitas concesserunt pro se et heredibus suis et successoribus suis quod nunquam de cetero predictos abbatemname et conventumname vel eorum successores clam vel palam impedient quin possint habere Nundinas suas sicut ipsi abbasname et conventusname prius habuerunt et usitati fuerunt tam infra villam Salopesberie quam extra videlicet vigiliam de advincula sancti petri sicut continetur in scriptis factis inter predictos abbatemname et conventumname et dictos burgensesname et communitatem Et per tres dies sequentes habeant predicti abbasname et conventusname homines suos ad singulas portas ville predicte capientes omnia proficua de dictis Nundinis sine impedimento dictorum burgensiumname et heredum suorum imperpetuum Item concesserunt dicti burgenses pro se et heredibus suis quod nulle schoppe sint aperte durantibus tribus diebus predictis nec ulle res aperte vendantur in villa salopesberie nec in suburbio ville excepto vino et cervisia Et si quid inveniatur aperte ad venendum liceat ballivis abbatisname et conventusname ipsa bona atachiare ad faciendum inde emendas ad placita dictarum Nundinarum Item quod nulli homines impediantur de cetero per dictos burgensesname vel eorum heredes veniendi vel eundi ad dictas Nundinas de hiis qui ire voluerint de eorum voluntate Item quod predicti abbasname et conventusname habeant ministros suos per predictas Nundinas tam infra villam quam extra ad supervidendas dictas Nundinas et atachiamenta facienda et omnia proficua capienda que ad nundinas predictas pertinent Ita quod nec dicti burgensesname vel eorum heredes nec aliquis nomine eorum durantibus tribus diebus predictis in aliquibus se intromittant de rebus spectantibus ad nundinas predictas Et quod de cetero non capiatur muragium vel pavagium per predictos burgensesname vel heredes suos durantibus tribus diebus predictis de rebus transeuntibus et venientibus ad nundinas predictas preterea predicti burgensesname vel communitas seu eorum heredes vel assignati nomine eorum de cetero non destringent predictos abbatemname et Conventum nec aliquos homines suos pro triginta et octo solidis qui debentur dictis burgensibusname et communitati et eorum heredibus pro vigilia dictarum Nundinarum nisi per bona et catalla tenencium dictorum abbatisname et conventusname in dicta villa salopesberie dum eorum bona sufficiant Et quando non sufficiunt bene liceat dictis burgensibusname et communitati et eorum heredibus ad distringendum forinsecos homines dictorum abbatis et conventus in libertate ville predicte donec predicti triginta et octo solidi plenarie fuerint pacati In cuius testimonium utraque pars huic scripto ad modum cirographi confecto sigilla sua alternatim apposuit Datum salop[] mense septemb[] Anno regni regis domini edwardi filii regis henrici vicesimo sextoname