Charter Document - 02820498

Charter Document - 02820498


Charter Number: 02820498
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Sanctam Brigidam Londonie in octavis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis septimo coram Gaufrido filio Petri Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestlinge Waltero de Crepinge Justiciariis et aliis Baronibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Robertum Abbatem Rameseie petentem per Robertum Clericum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Haliwelle tenentem per Thomam de Therefeld positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duabus virgatis terre cum pertinentiis in Pekesdene Unde placitum fuit inter eos inprefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie Sancti Benedicti de Rameseie Et pro hac recognitione et fine et concordia idem Abbas concessit predicto Willelmo totam predictam terram cum pertinentiis et preterea quoddam pratellum in eadem villa in augmentationem predictarum duarum virgatarum terre scilicet quod jacet juxta domum Simonis de Pekesdeme habendum et tenendum eidem Willelmo tota vita sua de ecclesia de Rameseie per liberum servitium undecim solidorum per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio scilicet ad Annunciationem Beate Marie quinque solidi et sex denarii et ad festum Sancti Michaelis quinque solidi et sex denarii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Sanctam Brigidam Londonie in octavis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis septimo coram Gaufrido filio Petriname Eustachio de Faucunbergename Johanne de Gestlingename Waltero de Crepinge Justiciariisname et aliis Baronibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Robertum Abbatem Rameseiename petentem per Robertum Clericumname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Haliwellename tenentem per Thomam de Therefeldname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duabus virgatis terre cum pertinentiis in Pekesdene Unde placitum fuit inter eos inprefata curia scilicet quod predictus Willelmusname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatisname et ecclesie Sancti Benedicti de Rameseiename Et pro hac recognitione et fine et concordia idem Abbasname concessit predicto Willelmoname totam predictam terram cum pertinentiis et preterea quoddam pratellum in eadem villa in augmentationem predictarum duarum virgatarum terre scilicet quod jacet juxta domum Simonis de Pekesdemename habendum et tenendum eidem Willelmoname tota vita sua de ecclesia de Rameseiename per liberum servitium undecim solidorum per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio scilicet ad Annunciationem Beate Marie quinque solidi et sex denarii et ad festum Sancti Michaelis quinque solidi et sex denarii