Charter Document - 02820495
| Charter Number: | 02820495 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici primo coram Gilberto de Prestone Magistro Rogero de Sextone Radulpho de Hengham Roberto Fultone et Willelmo Welaund Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Abbatem Rameseie querentem per Stephanum de Walsokne positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Gravele impedientem de triginta et tribus acris terre dimidia acra prati una acra pasture quatuor acris bosci quatuor solidatis et quinque denariis redditus et tertia parte unius mesuagii cum pertinentiis in Laushull Unde placitum warantie carte sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue Sancti Benedicti Rameseie ut illud quod idem Abbas et ecclesie sua predicta habent de dono predicti Roberti habendum et tenendum predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Roberto et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio [et] exactione inperpetuum Et predictus Robertus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predicta tenementa cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam absque aliquo servitio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Abbas recepit predictum Robertum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici primo coram Gilberto de Prestonename Magistro Rogero de Sextonename Radulpho de Henghamname Roberto Fultonename et Willelmo Welaund Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Abbatem Rameseiename querentem per Stephanum de Walsoknename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Gravelename impedientem de triginta et tribus acris terre dimidia acra prati una acra pasture quatuor acris bosci quatuor solidatis et quinque denariis redditus et tertia parte unius mesuagii cum pertinentiis in Laushull Unde placitum warantie carte sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertusname recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatisname et ecclesie sue Sancti Benedicti Rameseiename ut illud quod idem Abbasname et ecclesiename sua predicta habent de dono predicti Robertiname habendum et tenendum predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte de predicto Robertoname et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio [et] exactione inperpetuum Et predictus Robertusname et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte predicta tenementa cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam absque aliquo servitio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Abbasname recepit predictum Robertumname et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesianame sua predicta inperpetuum
