Charter Document - 02820489

Charter Document - 02820489


Charter Number: 02820489
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Hertford in octavis Nativitatis Sancte Marie anno regni Regis Johannis Quarto coram Galfrido de Insula Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepinge Reginaldo de Argenth Justiciariis domini Regis et aliis baronibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Robertum Abbatem Rameseie petentem et Willelmum Curteys tenentem de viginti acris terre cum pertinentiis in Welles Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Abbas concessit predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis et totam terram quam Walterus pater predicti Willelmi tenuit in eadem villa et in Enemeth et in Helleg et alibi cum pertinentiis die quo idem Walterus iter suum arripuit versus Jerusalem tenendum de predicto Abbate et successoribus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium viginti solidorum et sex millium anguillarum et duodecim stikarum anguillarum per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac concessione predictus Willelmus remisit et quietum clamavit predicto Abbati et successoribus suis quindecim acras terre in Welles que jacent infra antiquum Fendich de se et heredibus suis inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Hertfordlocation in octavis Nativitatis Sancte Marie anno regni Regis Johannis Quartodate coram Galfrido de Insulaname Reginaldo de Cornhillname Waltero de Crepingename Reginaldo de Argenth Justiciariis domini Regisname et aliis baronibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Robertum Abbatem Rameseiename petentem et Willelmum Curteysname tenentem de viginti acris terre cum pertinentiis in Welles Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmusname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatisname Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Abbasname concessit predicto Willelmoname et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis et totam terram quam Walterus pater predicti Willelminame tenuit in eadem villa et in Enemeth et in Helleg et alibi cum pertinentiis die quo idem Walterusname iter suum arripuit versus Jerusalem tenendum de predicto Abbatename et successoribus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium viginti solidorum et sex millium anguillarum et duodecim stikarum anguillarum per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac concessione predictus Willelmusname remisit et quietum clamavit predicto Abbatiname et successoribus suis quindecim acras terre in Welles que jacent infra antiquum Fendich de se et heredibus suis inperpetuum