Charter Document - 02820488

Charter Document - 02820488


Charter Number: 02820488
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1259
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo tertio coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Prestone et Johanne de Wyville Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem Abbatem Rameseie querentem per Willelmum le Chaumberleyn positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Fabianum de Nees impedientem de uno molendino cum pertinentiis in Burwelle Unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Fabianus recognovit predictum molendinum cum pertinentiis ut in aquis stagnis gurgitibus piscariis sequelis et omnibus aliis rebus ad predictum molendinum pertinentibus simul cum illis culturis cum pertinentiis que vocantur Schortheyte Acris et Langecroft cum pratis pasturis communis et mariscis ad ille culturas pertinentibus esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Rameseie Et illa ei reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et preterea idem Fabianus dedit et concessit eidem Abbati et ecclesie sue predicte totam illam aquam cum pertinentiis que provenit de Exningg et extendit se usque ad stagnum predicti molendini habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Fabiano et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et predictus Fabianus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam aquam cum pertinentiis sicut predictum est ut puram et perpetuam elemosinam suam liberam et quietam absque aliquo servitio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Abbas concessit predicto Fabiano totum illud mesuagium et totam terram cum pertinentiis que Johannes Scoth aliquando tenuit in Burwelle et tres acras terre cum pertinentiis in eadem villa que jacent in illa cultura que abuttat super croftam Gilberti de Stratham habendum et tenendum eidem Fabiano et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum Reddendo inde per annum et pro toto alio tenemento quod idem Fabianus tenuit de predicto Abbate in eadem villa die quo hec concordia facta fuit dimidiam libram cimini ad Natale Domini et faciendo inde forinsecum servitium quod ad predictam terram pertinet pro omni servitio et consuetudine et exactione Et preterea idem Abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predictus Fabianus et heredes sui habeant de cetero liberam chasiam cum averiis suis propriis ultra stagnum predicti molendini de Nees ad terram quam idem Fabianus habet prope illud molendinum excolandam et pascendam debitis temporibus absque damno faciendo in bladis et pratis ipsius Abbatis et successorum suorum et ecclesie sue predicte

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo tertio coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonename et Johanne de Wyville Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem Abbatem Rameseiename querentem per Willelmum le Chaumberleynname positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Fabianum de Neesname impedientem de uno molendino cum pertinentiis in Burwelle Unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Fabianusname recognovit predictum molendinum cum pertinentiis ut in aquis stagnis gurgitibus piscariis sequelis et omnibus aliis rebus ad predictum molendinum pertinentibus simul cum illis culturis cum pertinentiis que vocantur Schortheyte Acris et Langecroft cum pratis pasturis communis et mariscis ad ille culturas pertinentibus esse jus ipsius Abbatisname et ecclesie sue de Rameseiename Et illa ei reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte inperpetuum Et preterea idem Fabianusname dedit et concessit eidem Abbatiname et ecclesiename sue predicte totam illam aquam cum pertinentiis que provenit de Exningg et extendit se usque ad stagnum predicti molendini habendum et tenendum eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte de predicto Fabianoname et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et predictus Fabianusname et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte predictam aquam cum pertinentiis sicut predictum est ut puram et perpetuam elemosinam suam liberam et quietam absque aliquo servitio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Abbasname concessit predicto Fabianoname totum illud mesuagium et totam terram cum pertinentiis que Johannes Scothname aliquando tenuit in Burwelle et tres acras terre cum pertinentiis in eadem villa que jacent in illa cultura que abuttat super croftam Gilberti de Strathamname habendum et tenendum eidem Fabianoname et heredibus suis de predicto Abbatename et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum Reddendo inde per annum et pro toto alio tenemento quod idem Fabianusname tenuit de predicto Abbatename in eadem villa die quo hec concordia facta fuit dimidiam libram cimini ad Natale Domini et faciendo inde forinsecum servitium quod ad predictam terram pertinet pro omni servitio et consuetudine et exactione Et preterea idem Abbasname concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predictus Fabianus et heredes sui habeant de cetero liberam chasiam cum averiis suis propriis ultra stagnum predicti molendini de Nees ad terram quam idem Fabianusname habet prope illud molendinum excolandam et pascendam debitis temporibus absque damno faciendo in bladis et pratis ipsius Abbatisname et successorum suorum et ecclesiename sue predicte