Charter Document - 02820487

Charter Document - 02820487


Charter Number: 02820487
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancti Edmundi anno regni Regis Johannis primo coram Galfrido filio Petri Willelmo de Warenna Ricardo Heriet Simone de Pateshulle Oseberto filio Herevei Johanne de Gestlinge Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Robertum filium Sweini petentem et Abbatem de Rameseie tenentem per Reinerum monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sexaginta et quatuor perticatas turbarie cum pertinentiis in marisco de Stowe Unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis totum jus et clamem quod habuit in predicta turbaria inperpetuum Et pro hac quita clamantia et fine et concordia predictus Abbas concessit predicto Roberto et heredibus suis unum mesuagium in villa Sancti Ivonis tenendum de se et successoribus suis per tale servitium scilicet quod predictus Abbas et successores sui habebunt frontem illius mesuagii in prefata villa secundum assisam ville quamdiu nundine duraverint Et preterea idem Abbas dedit ipsi Roberto unam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancti Edmundi anno regni Regis Johannis primo coram Galfrido filio Petriname Willelmo de Warennaname Ricardo Herietname Simone de Pateshullename Oseberto filio Hereveiname Johanne de Gestlinge Justiciariisname et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Robertum filium Sweininame petentem et Abbatem de Rameseiename tenentem per Reinerum monachumname suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sexaginta et quatuor perticatas turbarie cum pertinentiis in marisco de Stowe Unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbatiname et successoribus suis totum jus et clamem quod habuit in predicta turbaria inperpetuum Et pro hac quita clamantia et fine et concordia predictus Abbasname concessit predicto Robertoname et heredibus suis unum mesuagium in villa Sancti Ivonis tenendum de se et successoribus suis per tale servitium scilicet quod predictus Abbasname et successores sui habebunt frontem illius mesuagii in prefata villa secundum assisam ville quamdiu nundine duraverint Et preterea idem Abbasname dedit ipsi Robertoname unam marcam argenti