Charter Document - 02820486

Charter Document - 02820486


Charter Number: 02820486
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Cantebrigiam a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Stephano de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Londonia Willelmo Basset Justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Hugonem Abbatem de Rameseie querentem et Alexandrum filium Nicholai deforciantem de consuetudinibus et servitiis que idem Abbas exigebat ab ipso Alexandro de duabus virgatis terre cum pertinentiis in Burwelle Scilicet de una virgata terre cum pertinentiis quam Ordgarus Clericus tenuit et de una virgata terre cum pertinentiis quam Godwinus Prepositus tenuit Quas consuetudines et que servitia idem Alexander ei non recognovit Et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Abbas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alexandri habendum et tenendum ipsi Alexandro et heredibus suis de ipso Abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseie inperpetuum Reddendo annuatim pro predicta virgata terre cum pertinentiis quam Godwinus Prepositus tenuit tredecim solidos ad quatuor terminos anni scilicet ad translationem Sancti Benedicti in Julio tres solidos et tres denarios et ad festum Sancti Michaelis tres solidos et tres denarios et ad festum Sancti Andree tres solidos et tres denarios et ad Pascha Floridum tres solidos et tres denarios pro omni servitio Reddendo etiam pro predicta virgata terre cum pertinentiis quam Ordgarus Clericus tenuit septem solidos ad predictos terminos scilicet ad quemlibet terminum viginti et unum denarios et faciendo de eadem virgata terre forinsecum servitium quantum pertinet ad quartam partem unius hide terre Unde tres cento et sexaginta hide terre cum pertinentiis faciunt servitium quatuor militum per positionem militum et libere tenentium de curia ejusdem Abbatis et successorum suorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Cantebrigiam a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Stephano de Segravename Willelmo filio Warininame Willelmo de Londonianame Willelmo Basset Justiciariis itinerantibusname et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Hugonem Abbatem de Rameseiename querentem et Alexandrum filium Nicholainame deforciantem de consuetudinibus et servitiis que idem Abbasname exigebat ab ipso Alexandroname de duabus virgatis terre cum pertinentiis in Burwelle Scilicet de una virgata terre cum pertinentiis quam Ordgarus Clericusname tenuit et de una virgata terre cum pertinentiis quam Godwinus Prepositusname tenuit Quas consuetudines et que servitia idem Alexandername ei non recognovit Et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Abbasname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alexandriname habendum et tenendum ipsi Alexandroname et heredibus suis de ipso Abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseiename inperpetuum Reddendo annuatim pro predicta virgata terre cum pertinentiis quam Godwinus Prepositusname tenuit tredecim solidos ad quatuor terminos anni scilicet ad translationem Sancti Benedicti in Julio tres solidos et tres denarios et ad festum Sancti Michaelis tres solidos et tres denarios et ad festum Sancti Andree tres solidos et tres denarios et ad Pascha Floridum tres solidos et tres denarios pro omni servitio Reddendo etiam pro predicta virgata terre cum pertinentiis quam Ordgarus Clericusname tenuit septem solidos ad predictos terminos scilicet ad quemlibet terminum viginti et unum denarios et faciendo de eadem virgata terre forinsecum servitium quantum pertinet ad quartam partem unius hide terre Unde tres cento et sexaginta hide terre cum pertinentiis faciunt servitium quatuor militum per positionem militum et libere tenentium de curia ejusdem Abbatisname et successorum suorum