Charter Document - 02820479
| Charter Number: | 02820479 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1224 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis octavo coram Martino de Patishill[e] Thoma de Multon Stephano de Segrave Thoma de Heidene Roberto de Lexynton Galfrido le Sauvage Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem Abbatem Rameseie querentem et Robertum Abbatem de Thorneye de communa pasture in marisco de Rameseie Unde idem Abbas de Rameseie questus fuit quod dictus Abbas de Thorneya exigebat injuste communam in eodem marisco desicut idem Abbas de Rameseie nullam communam habuit in marisco ejusdem Abbatis de Thorneye de Jakesle nec ipse Abbas de Thorneye servitium fecit eidem Abbati de Rameseie quare predictam communam habere debuit Et unde placitum sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod tota pars predicti marisco a Kyngesdelf per novam Hyndelac usque ad novam Falch super Withlesmare que pars est versus Rameseiam remaneat ipsi Abbati de Rameseie et successoribus suis quiete inperpetuum sine communa aliqua quam predictus Abbas de Thorneya vel successores sui in eo possint exigere vel clamare Et tota alia pars ejusdem marisco a predicta Kingesdelf per novam Hindelak usque ad novam Falt super Withlesmare que pars est versus Jakesle et versus Faresheved remaneat ipsi Abbati de Thorneye et successoribus suis quiete inperpetuum sine communa aliqua quam predictus Abbas de Rameseie vel successores sui in eo possint exigere vel clamare Et sciendum quod fossatum debet continere sex decem pedes in latitudine ex aperto inter predictum mariscum quo predicto Abbati de Rameseie remanet et ipsum mariscum qui predicto Abbati de Thorneye remanet Et fossatum erit super communam utriusque partis marisco predictorum Abbatis de Rameseie et Abbatis de Thorneye Ita quod octo pedes ejusdem fossati esse debent de parte que remanet Abbati de Rameseie Et alii octo pedes ejusdem fossati esse debent de parte Abbatis de Thorneye Et est idem fossatum linealiter directum a predicta Kingesdelf super Hindeslak usque ad novam Falt super Withlesmare Et licebit eidem Abbati de Rameseie et successoribus suis facere crestam medietatis ejusdem fossati super terram eorum quantum ad partem suam pertinet Et similiter licebit Abbati predicto de Thorneye et successoribus suis facere crestam alterius medietatis ejusdem fossati super terram suam sicut predictum est Et erit ipsum fossatum meta et divisa inter predictos mariscos et commune predictis Abbatibus de Rameseie et Thorneye et eorum successoribus sine contradictione aliqua inperpetuum ad piscandum et cariandum et ad omnia alia commoda et aysiamenta habendum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis octavo coram Martino de Patishill[e]name Thoma de Multonname Stephano de Segravename Thoma de Heidenename Roberto de Lexyntonname Galfrido le Sauvage Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem Abbatem Rameseiename querentem et Robertum Abbatem de Thorneyename de communa pasture in marisco de Rameseie Unde idem Abbas de Rameseiename questus fuit quod dictus Abbas de Thorneyaname exigebat injuste communam in eodem marisco desicut idem Abbas de Rameseiename nullam communam habuit in marisco ejusdem Abbatis de Thorneyename de Jakesle nec ipse Abbas de Thorneyename servitium fecit eidem Abbati de Rameseiename quare predictam communam habere debuit Et unde placitum sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod tota pars predicti marisco a Kyngesdelf per novam Hyndelac usque ad novam Falch super Withlesmare que pars est versus Rameseiam remaneat ipsi Abbati de Rameseiename et successoribus suis quiete inperpetuum sine communa aliqua quam predictus Abbas de Thorneyaname vel successores sui in eo possint exigere vel clamare Et tota alia pars ejusdem marisco a predicta Kingesdelf per novam Hindelak usque ad novam Falt super Withlesmare que pars est versus Jakesle et versus Faresheved remaneat ipsi Abbati de Thorneyename et successoribus suis quiete inperpetuum sine communa aliqua quam predictus Abbas de Rameseiename vel successores sui in eo possint exigere vel clamare Et sciendum quod fossatum debet continere sex decem pedes in latitudine ex aperto inter predictum mariscum quo predicto Abbati de Rameseiename remanet et ipsum mariscum qui predicto Abbati de Thorneyename remanet Et fossatum erit super communam utriusque partis marisco predictorum Abbatis de Rameseiename et Abbatis de Thorneyename Ita quod octo pedes ejusdem fossati esse debent de parte que remanet Abbati de Rameseiename Et alii octo pedes ejusdem fossati esse debent de parte Abbatis de Thorneyename Et est idem fossatum linealiter directum a predicta Kingesdelf super Hindeslak usque ad novam Falt super Withlesmare Et licebit eidem Abbati de Rameseiename et successoribus suis facere crestam medietatis ejusdem fossati super terram eorum quantum ad partem suam pertinet Et similiter licebit Abbati predicto de Thorneyename et successoribus suis facere crestam alterius medietatis ejusdem fossati super terram suam sicut predictum est Et erit ipsum fossatum meta et divisa inter predictos mariscos et commune predictis Abbatibus de Rameseiename et Thorneyename et eorum successoribus sine contradictione aliqua inperpetuum ad piscandum et cariandum et ad omnia alia commoda et aysiamenta habendum
