Charter Document - 02820477

Charter Document - 02820477


Charter Number: 02820477
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1288
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici decimo sexto coram Thoma de Weyland Johanne de Lovetot Willelmo de Burntone Rogero de Leycestria et Elya de Bekyngham Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Johannem Abbatem ecclesie Sancti Benedicti Rameseie querentem per Johannem de Wassingle positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Derverguillam que fuit exor Johannis de Ballilo deforciantem per Ricardum de Foxtone positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de eo quod eadem Derverguilla non permittat ipsum Abbatem habere liberam piscariam in aqua de Aillingtone quam habere debet Et unde idem Abbas dicebat quod habere debet liberam piscariam in aqua predicta scilicet a capite stagni molendini ipsius Abbatis usque ad idem molendinum Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Derverguilla recognovit predictam piscariam esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue predicte et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamantia fine et concordia predictus Abbas concessit et remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis predicte Derverguille et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit exigendi vel habendum aliquam piscariam in aqua predicta incipiendo subtus molendinum predictum ubi pali et meremium ipsius Abbatis ad predictum molendinum pertinentes construuntur quam longe et late terre predictorum Abbatis et Derverguille duraverint ex utraque parte cursus aque predicte Salvo tamen predicto Abbati et successoribus suis in quolibet adventu suo in villa predicta piscandi in aqua predicta subtus molendinum predictum et senescallo suo qui pro tempore fuerit bis per annum videlicet semel post Pascha et semel post festum Sancti Michaelis per unum diem Et bene liceat predicte Derverguille et heredibus suis trahere batellum suum in aqua separari ipsius Abbatis ultra stagnum ipsius Abbatis sine damno piscandi vel faciendi inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici decimo sexto coram Thoma de Weylandname Johanne de Lovetotname Willelmo de Burntonename Rogero de Leycestrianame et Elya de Bekyngham Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Johannem Abbatem ecclesie Sancti Benedicti Rameseiename querentem per Johannem de Wassinglename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Derverguillam que fuit exor Johannis de Balliloname deforciantem per Ricardum de Foxtonename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de eo quod eadem Derverguillaname non permittat ipsum Abbatemname habere liberam piscariam in aqua de Aillingtone quam habere debet Et unde idem Abbasname dicebat quod habere debet liberam piscariam in aqua predicta scilicet a capite stagni molendini ipsius Abbatisname usque ad idem molendinum Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Derverguillaname recognovit predictam piscariam esse jus ipsius Abbatisname et ecclesie sue predicte et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamantia fine et concordia predictus Abbasname concessit et remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis predicte Derverguillename et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit exigendi vel habendum aliquam piscariam in aqua predicta incipiendo subtus molendinum predictum ubi pali et meremium ipsius Abbatisname ad predictum molendinum pertinentes construuntur quam longe et late terre predictorum Abbatisname et Derverguillename duraverint ex utraque parte cursus aque predicte Salvo tamen predicto Abbatiname et successoribus suis in quolibet adventu suo in villa predicta piscandi in aqua predicta subtus molendinum predictum et senescallo suo qui pro tempore fuerit bis per annum videlicet semel post Pascha et semel post festum Sancti Michaelis per unum diem Et bene liceat predicte Derverguillename et heredibus suis trahere batellum suum in aqua separari ipsius Abbatisname ultra stagnum ipsius Abbatisname sine damno piscandi vel faciendi inperpetuum